|
Idem quoque populus in deserto sitiens potamenti refocillationem
postulavit. Unde Moyses princeps, Deo imperante, virga percussa
petra in Oreb, aquam de petra produxit (Exod. XVII, 6). In
hoc naturae investigator in angustum redigitur, quomodo aquae natura in
duro lapide occultatur. De aqua vero in principio lapides factos,
qualiter ignorat, qui crystalli naturam, nive per multum temporis
congelante, in commutabilem lapidis duritiam procedere non ambigat?
praesertim cum glebas non de terrae ipsius humo, sed de feni primitus
incremento in summis arboribus vel scopulis saepe consideramus, in
quibus jam lapillos per pluviarum infusionem et ipsius feni in humum
motionem genitos invenimus. Nonnullas quoque terras argillosas
transfluentium aquarum assueto cursu superfusas in duritiam lapidum
vidimus conversas: in quibus etiam duriores velut antiquioris aetatis
lapides, quos ipsa humus prius in se habuerat, animadvertimus
insertos. Qualiter jam nonnullis lapidibus quoque concavos ostreos,
quos quando mollis humus fuerat, interpositos habebat, veluti suae
naturali duritiae nunc insertos videmus. In caeteris quoque quos longe
admodum aetatis mare ad terras projecit, superpositae morae nagarbae
videntur, quas non de maris glarea elevatas, sed ex ipsa marini
humoris qualitate, et eorum extrema corporum indurata cute admodum esse
concretas, ipsa consideratione probamus. Plurima etiam marina
reptilia testudinibus coaetaneis induuntur, in quibus durities plusquam
plurimorum lapidum videtur. Ex quibus omnibus manifestis
approbationibus, lapides ex aqua tantum nunc, et nonnullos ex aqua et
humo nunc genitos esse, doctus quisque non denegat; sicut et lacrymosi
marmoris natura et consuetudo indicat. Satis etiam natura de liquore
in lapidis duritiam concreta vertitur, et iterum in liquorem solvi
contuetur. Lapis quoque, ut Job libri narrat historia, resolutus
calore in aes convertitur (Job XXVIII, 2); quod non potest,
nisi prius in liquoris naturam moveatur. Praeterea quoque omne
metallum quantaecumque duritiae fuerit, quamvis liquidae naturae esse
non pateat , igne resolutum liquescit. Dum ergo ex aquae humore
lapidum natura gigni comprobatur, quid obstat si Dei gubernatoris
voluntate lapis in aquam versa vice mutetur, ut natura ad suam originem
redire festinet, cum Deus aquam de petra populo suo praeberi jubet?
|
|