|
Post haec quoque Moysi cognatus, cum Sephoram illius Moysi uxorem
et duos filios ejus detulerat, ocius ipsi in occursum Moyses per
desertum exire festinat. Cujus consilio quamvis gentilis, tamen cum
ad castrorum locum venitur, tribuni et centuriones et quinquagenarii et
decuriones in Dei populo constituuntur (Exod. XVIII, 5-7,
21, 22). Sed de Moysi filiis quaestio nascitur, cur patris sui
in ducatu populi haeredes non sunt, sacerdotio saltem privantur, dum
per Psalmistam dicitur, Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus
(Psal. XCVIII, 6). Haec tamen quaestio rationem dando
vincitur, cum filii Moysi de gentili matre peregrinationis causa
generantur. Sic etenim de Moyse, cum primogenitum genuisset,
refertur: Et vocavit nomen ejus Gersan, dicens, Quia advena fui in
terra aliena (Exod. II, 22).
|
|