|
Praeterea carnium concupiscentia infidelis populi pars flagrans
murmuravit, et mannae coelesti ollas carnium Aegyptiorum praeposuit.
Sed et Moysi cum esset intoleranda res visa, Dominus, Populum,
inquit, sanctifica crastino: ego enim illos mense integro carnibus
saturabo. Cui imbecillitate incitatus humana Moyses, Sexcenta
millia, respondit, peditum pugnatorum, excepto innumerabili vulgo
hujus populi numerantur: numquid boum et ovium immensa multitudo
caedetur, aut ad saturationem innumerabilis turbae pisces maris in unum
congregabuntur? Et idcirco ut nihil de iis, quae Moysi mens
fragilis, utpote humana arripuit, in pastum populi cederet. Ventus a
Domino egrediens, arreptas trans mare coturnices, ad castrorum loca
detulit, easque duobus cubitis in aere volantes circa castrorum loca,
quantum una die confici potest. Ortygometram inseruit : quam populus
colligens, mense integro, id est, triginta diebus comedit. Sed
incredulos murmurationis ultio consequitur. Nam in illo loco,
priusquam populus egrederetur, qui concupierant, ira dominica mactati
sepeliuntur (Num. XI). Certe in hoc nihil novum vel contra
naturam a Domino contribuitur, qui olim creaturam avium conditam, et
in abdito mundi quodam angulo reconditam, in necessitate populi sui
praestare videtur. Quamvis in libro Sapientiae scribitur, Novam
creaturam avium viderunt (Sap. XIX, 11): nuper utique
ostensam, non nuper creatam. Quod olim Deus cum caeteris creaturis
in principio condidit, hoc in tempore necessitatis plebi suae
ministravit. Sed tamen idcirco coturnices ad tale ministerium, quae
prius cum manna contributae nihil adversi edentibus contuferant, ista
vice iterum detulit, ne quisquam putaret, quod esca avium sine
murmurationis culpa mortem populo praestitit: quoniam et in hac
vindicta sana conscientia comedentes incolumes servavit; et quando cum
manna data est, toti multitudini nihil incommodi praebuit.
|
|