CAPUT XXVIII. De Aethiopissa uxore Moysi, et lepra murmuratricis Mariae.

Postmodum propter Aethiopissam ejus uxorem, Aaron et Maria contra Moysen insolentia verba depromunt, quem omnium qui tunc in terra morabantur, mitissimum hominum Spiritus sancti dicta describunt. Sed cum tres tantum illos in tabernaculum vocasset, Aaron castigatus Dei sermone, oleo unctionis a vindicta defenditur; Mariae vero leprae candore corpus maceratur, quapropter etiam extra castra manere praecipitur. Sed orante pro ea Moyse, septimo die iterum revocatur sana (Num. XII). At vero de ista Moysi Aethiopissa conjuge duplex magistrorum invenitur intentio: utrum de Aethiopia cum esset in domo Pharaonis, de qua quadragenarius egreditur, acceperit, quae per multos peregrinationis ejus dies illum exspectavit; an signorum tempore, cum post peregrinationem in Aegyptum reversus est, Aethiopissam uxorem sibi junxerat, quam de Aethiopia secum et per desertum ducebat; an aeque de Sephora dicitur quod Aethiopissa sit, quando ad aquilonem maris Rubri, ubi prius Aethiopes fuerunt, Aethiopiam alteram esse in multis locis historiarum Scripturae describunt. De qua in ecclesiastica historia scribitur quod ex parte Indiae adhaeret. Et in Chronicis Canonicis Eusebii refertur , quod Aethiopes ab Indo flumine consurgentes juxta Aegyptum consederunt. Ex quo intelligitur, quod terra illa in qua primitus Aethiopes habitaverunt, Aethiopia dicta esse potuerit; ex qua Aethiopia si Moyses uxorem suam acceperat, ideo Aethiopissa dicta fuerat.