|
Chore quoque filius Issaar de tribu Levi, patruelis Moysi et
Aaron; et Dathan, et Abiron filii Eliab; et Hon, filius
Phelech de tribu Ruben, et praeterea ducenti quinquaginta viri
proceres synagogae, qui tempore consilii per nomina vocitabantur,
supercilioso superbiae tumore contra Moysen et Aaron steterunt.
Etenim Chore vindicare sibi sacerdotium voluerat, et reliqui alii de
principatu populi contendebant. Sed illum qui ignem holocausti Deo
non praecipiente offerre appetivit, holocausti tempore, coelestis
ignis cum his, qui ad eum pertinebant, absumpsit; et eos qui se in
excelsum elevantes Dei ordinationi resistere coeperant, sub pedibus
eorum terra dehiscens, aperto ore in infernum deglutiens, voravit
(Num. XVI, 1-36). In quibus manifeste ostenditur, quod
tantumdem sensibiles et insensibiles creaturae Dei dicto obediunt; dum
quemadmodum viventes celeriter cum ejus imperio veniunt, ita et quae
non vivunt, velut viventes, quod praecipitur peragunt. Sed quamvis
quasi vivens terra illud vindictae officium peragit, contra naturam
tamen in illo nequaquam aliquid fit: vitam enim insensibilem terra
habere indubitanter dignoscitur, per quam in se crescentia arborum et
olerum fruteta moveri videntur. Unde quasi in vivente carne
palpitantes venae sanguinis discurrunt, ita etiam per terram viventium
aquarum rivi profluunt: per quam vitam insensibilem Deo imperante
terra os suum aperuit, quando hominum peccatorum, quasi serviens in
ministerio vindictae, tabernacula voravit.
|
|