|
Ut autem ab ipso humani generis post peccatum originale primordio
homines quandoque promereri veniam Deus ostenderet, paucos homines
elegit, quibus notitiam suae amicitiae demonstraret: quos processu
temporis paulatim plures usque ad suae praesentiae visitaret adventum,
quousque in adventu suo omne genus humanum per totum orbem illuminaret.
Ex quibus paucis primus Abel totius humanae justitiae princeps, et
secundus post eum Enoch, insignissimus ante diluvium eligitur, quibus
summa justitiae in initio ipso mundi et fine committitur. Unus enim
statim in justitiae suae initio, in ipso etiam mundi principio
sanguinis sui tripudio coronatus, martyrio arripitur (Gen. IV,
8). Alter adhuc sine morte (Id. V, 24), in testimonium
novissimi temporis reservatur. Sed huic Abel Dominus Jesus
Christus primatum justitiae hominum commisit, ita inquiens, A
sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae (Matth.
XXIII, 35). In eo enim quod dicit, A sanguine Abel justi,
usque ad sanguinem Zachariae, et non addidit, justi; haereditatem
justitiae Abel tenere Zachariam ostendit. Sicut etiam in genealogia
Salvatoris scribitur, Jesse autem genuit David regem, David autem
rex genuit Salomonem (Id. I, 5, 6), cui non additur, regem,
cum Salomon patris regno teneret majus imperium. Sed ex hoc
intelligitur patris sui David regnum Salomon haereditario jure
possidere, et ad David honorem regni plus pertinere, quod primus ex
illa generatione regnum obtinuit; sicut et Abel in justitia hominum
primatum tenuit, eo quod primus in terra justus fieri coepit. Unde
quasi haereditario jure patrum succedunt, sic omnes justi vestigia
Abel in cunctis justitiae partibus capiunt. Sed ista investigatione
recte incitatus aliquis fortasse interrogabit; Cur ergo, inquiens,
dum Abel justitiae primatum tenuit, non hunc Deus sine morte ad
testimonium novissimi temporis reservavit, ut in mundi fine ipse doctor
existeret veritatis, qui in principio erat auctor perfecti operis?
Attamen huic responsioni congrue obviare poterit, qui justitiam in
tribus partibus constare novit. Tota enim justitia haec est,
virginitas, sacerdotium, et martyrium. Quae triplex justitia in
Abel primo fuit, qui et munera Deo placita obtulit, prosapiam
generis in saeculo non reliquit, et martyrii coronam sanguinis
effusione promeruit. Si ergo longiori tempore, ut Enoch, Abel
maneret; sine ulla dubitatione conjugium iniret. Quippe qui in
tempore illius legis viveret, quae dixit, Crescite, et
multiplicamini, et implete terram (Gen. I, 28). Et si illud
mandatum expleret, pro certo nequaquam virgo esset. Et si illum Deus
sine morte servaret, martyrii primatum nequaquam acciperet. Recte
ergo competebat, ut qui primus in terra justus eligitur, in eo totius
justitiae forma servaretur, cuique primo in hominibus post delictum
gestare figuram conceditur Salvatoris, qui virgo, et sacerdos, et
martyr esse videtur. Enoch vero sine morte, per totius pene saeculi
tempus remotus ab hominum conversatione custoditur, ut in eo qualiter
hominum homines si non peccarent, generata prole commutarentur in vitam
spiritualem sine morte, ostenderetur. Sed licet longo reservatus
tempore adhuc vivat; mortis tamen debitum, quod omnes in Adam
sumpsimus, vitare non poterit. Certe in hoc etiam illud occurrit,
unde scribendi de mirabilibus occasio sumpta videtur, quare quasi
contra naturam, ultra humani aevi metas, hujus vita tam longo admodum
tempore distenditur. Attamen in hoc non nova natura uni homini
gignitur: sed pristina et generalis omnium hominum gubernatur.
Insitum enim omni homini in prima conditione Geneseos libri historiam
considerantibus esse apparet, ut non solum longo tempore, sed etiam
perpetuo viveret, nisi peccati aculeo mors naturae metas exterminaret.
|
|