|
Balach filius Sephor, cum in terram suam Israel venisse
comperisset, nuntios misit, ut Balaam hariolum invitaret, ut populo
Israel malediceret. Qui cum sedens super asinam pergeret, et asina
angelum in angustiis stantem evaginato gladio videns timuisset, ter
caesa demum domino substitit. Unde amplius flagellata humano more et
sermone, quasi querulosa ancilla, loquitur. Et illa loquente,
statim Balaam oculi, ut angelum cerneret, aperiuntur (Num.
XXII). In hoc admirabili signo quamvis asina competentia sibi
verba profatur, non tamen sua mente nec affectu suo loquitur; sed
Dominus de quo dicitur, Et aperuit Dominus os asinae, sicut ad
loquendum os aperuit, ita etiam linguam et palatum in verba
gubernavit. Asina enim quid et quomodo diceret, et si aliquid
diceret, omnino nesciebat. Quoniam et homines qui alieno inflati
spiritu loquuntur, et adhuc cum loquuntur, quid dicunt nesciunt, et
nihil ex eo recordantur cum resipiscunt. Sed qui loquendi modos et in
nubibus et in igne saepe invenit, et in ore muti animalis linguae
plectrum in verba gubernavit. Ex quo intelligimus nihil in natura
asinae Dominum commutasse, sed per aerem oris ejus, illa etiam
ignorante, prophetae ignorantiam compescuisse: quatenus Domini
Spiritus etsi in se loqueretur, elatus in superbiam non esset, qui
frequenter, et per res insensibiles, et brutum et mutum et subjectum
sibi animal, eumdem loqui comperisset. Quoniam Spiritus Dei ubi
vult spirat (Joan. III, 8), etiamsi voluntati ejus qui
loquitur, minus conveniat. Sicut et Saül prophetas occidere
volens, mala incitatus voluntate venerat, et tamen Spiritu Domini
arreptus, inter eos quos persequebatur, prophetabat (I Reg.
XIX, 24). Unde et ipse Balaam ad maledicendum deductus, et
illud volens implere, non maledicere Dei populo potuit, sed contra
voluntatem suam a Domini Spiritu coactus est benedicere (Num.
XXIII). His ergo duabus causis Balaam venire a Domino
permissus est, ut per mutum animal ejus insipientia confutaretur, et
adventus Christi per prophetam gentilem, qui futurus erat gentium
Salvator, in lege Dei scriberetur, In omni populi Israel itinere
columna nubis per diem nunquam defuit, nec coram populo columna ignis
per noctem (Exod. XIII, 21, 22), ut noctis frigore
defensi, et a tenebris illuminari pergerent cum igne. Et a calore
solis protecti fuerunt in die sub nube. Quem Dominus custos Israel
vere protegit, nec sol per diem nec unquam luna per noctem exurit.
|
|