CAPUT XXXV. De Moyse pergente in montem Abarim.

Quadragesimo anno egressionis filiorum Israel de Aegypto, quadragesima secunda mansione in campestribus Moab super Jordanem populus sedit, ubi Moyses Deuteronomium, hoc est, iterationem Legis praedicavit (Deut. I, sqq.): et postea constituto pro se in ducatu populi Jesu filio Nun ex tribu Ephraim (Id. XXXI, 7), imperio Domini in montem Abarim (transituum), in montem Nebo solus ascendit, ubi centesimo et vigesimo aetatis suae anno, nec motis dentibus, nec caligantibus oculis, integro corpore, totius humani generis commune debitum solvit (Ibid., 34). Duabus autem causis, ut sapientes aiunt, mortis ejus et sepulcri nemo conscius erat, quatenus illam faciem, quae consortio sermonis Domini rutilaverat, mortis moerore repressam, nullus videret; et ne sepulcrum ejus populus Israel, si cognovisset ubi esset, adoraret. Unde et virgam in qua signa fecerat, ut plurimi putant, ne adoraretur secum abstulerat; quoniam et serpentem quem facerat, filii Israel postmodum adorabant. Omnis autem illius aetas in tres quadragenarias partes dividitur. Quadraginta enim annis in Aegypto in domo Pharaonis ab infantia litteras didicit. Quadraginta annis exsul ex Aegypto in domo sacerdotis Madian fuit. Et quadraginta annis per desertum ducatum populo praebuit. Certe et nos consummatis his quae de Pentateucho historica narratione comprehendimus, primi libri finem de Mirabilibus hic facere conveniat, ut secundus de Prophetia scilicet excerptus, ab Jesu filio Nun et Jordane initium sumat.