CAPUT IV. De eo quod terrena tantum animalia in diluvio mortificata sunt.

Inde processu temporis, hominibus post originale peccatum per propria studia in Dei offensam procedentibus, et in oblivionem sui Conditoris decidentibus, cum per enorme peccatum, grandi corporis mole gigantes essent exorti, totius terrae facinus aquis diluere parat: et viro perfecto in genere suo reperto, Noe videlicet Lamech filio, mysterium consilii sui soli insinuat, eique arcam per longi temporis spatium fabricare commendat: ut vel ille per hoc factum morte imminente cum domo sua liberaretur, vel videntes imminens exitium pertimescentes ad delictorum poenitudinem revocarentur (Gen. VI). Sed illo contumaciter et negligenter judicio contempto, ex insperato tempore Deus offensus, ad commune totius orbis excidium, aquis universa terrae spatia pariter obtexit: et exceptis quae arca clauserat, cuncta quae in terra tantum vivere possunt, homines et caetera animantia ab ipso coelo aqua conducta delevit (Id. VII, 17-23). Sed universa quae in aquis vivere possunt, plaga illa non tetigit; terrena tantum animalia mortificavit. Quo in loco astute quaerentibus ac solutione indigens quaestio subvenit: Quamobrem terrena animalia humanae vindictae plus quam aquatica succumbunt, quorum nec plura peccaminum gesta subveniunt? In peccato tamen primi hominis, terra de qua gustaverat, statim male dicitur. Per divinum namque oraculum ita infertur, Maledicta terra in opere tuo (Id. III, 17), etc. Qua in re notandum, ipsa animalia quae maledictam terram manducaverunt, expertia maledictionis esse non posse, praesertim cum terra cum suis animalibus maledicta erat. Iterum ergo alia adhuc quaestio surgit: Quare Deus etiam aquis in Adae maledicto non maledixit? Cui facillime respondetur, quod non aquam contra interdictum Domini bibit, sed de terrae fructu homo comedit. Exceptis quoque his rationibus, aquis a maledicto Adae Deus pepercit, quoniam per aquam diluere maledictionem illam paraverat, quod in diluvio est factum, et nunc per Baptismum indulgetur: nam in aqua et Spiritu sancto cuncta humana corporalia crimina simul et spiritualia purgantur. Aquatilia enim maledicto vindictae non succumbunt, quia in maledictionis participatione non sunt. Ac per hoc et Dominus, cum mortis humanae maledictum resurgendo deposuerat, non terrestrium, sed aquatilium carnem animalium comedebat, cum ad confirmationem resurrectionis coram discipulis piscis assi partem et favum mellis accipiens manducavit (Luc. XXIV, 42, 43).