CAPUT V. De animalibus quae nec in terra tantum vivere, nec in aqua tantum possunt, quomodo diluvium evaserint.

De animalibus quoque quae nec in terra tantum, nec in aqua tantum vivere possunt, quaestio vertitur, quomodo diluvium evaserunt, quales sunt lutri, vituli marini, et multa avium genera, quae in aquis escarum suarum victum requirunt, sed in arena dormiunt, et nutriuntur, et requiescunt. Si ergo arca includerentur, sine aquarum adjumento vivere non possent: et si extra arcam remanerent, aquis universa tegentibus, ubi requiescerent quomodo haberent? De his ergo, ut supra dixi, quaestio vertitur, Utrum per virtutem suam utramvis earum naturam, donec diluvium transiret, Deus temperavit, ut aut in humore tantum, aut in arida tantum illis tunc vita esse potuerit. Sed qui Noe cum domo sua per arcam, non per virtutem servare voluerat, qualiter hoc per virtutem custodire vellet? An his alicubi scopulorum aliqua refugia esse poterant? Sed etiam illa quomodo subvenirent, dum omnes montes, quibus duodecim cubitis altior fuit, aqua tegeret (Gen. VII, 20)? An etiam in arcae tecto foris requies his esse aliqua valebat, quod a trecentis cubitis longitudinis, et altitudinis triginta, et latitudinis quinquaginta cubitis in unum cubitum undique contractum, latum et stabile spatium faciebat, ut quod intus manentes, sine periculo conservaret, etiam per profundi periculum vagantibus refugium foret?