|
De eruptione aquarum diluvii ita refertur: Rupti sunt omnes fontes
abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia
quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Gen. VII, 11,
12). Postea subinfertur: Clausi sunt fontes abyssi, et
prohibitae sunt pluviae de coelo (Id. VIII, 2). Hujus rei
difficultatem fixa sententia explanare, scientiae nostrae parvitate
prohibemur. Verumtamen in his magistrorum quid intentio potuit
excogitare, indifferenti sermone proferamus, nulli ex diversis
opinionibus certiorem tribuentes auctoritatem; de quibus
narrationibus, de singulis electionibus arbitrium probandi seu
reprobandi concedimus libertatem. Fluvii enim de fontibus utrum ante
diluvium fuerunt, inquisitio profertur: de quibus nulla in principio
creaturae certa definitio, utrum facti an non facti sint ostenditur;
nisi quod fons unus ascendens de terra, et divisus in quatuor capita,
regiones irrigabat (Id. II, 6). Nisi forte de illo fonte
caeteros per totum terrae spatium ubique ebullire etiam tunc aliquis
dicat, propter quorum omnium singillatim assignationem originalis
illius magni fontis commemoratio sufficeret. An etiam ante diluvium
non erant, donec illa aquarum abundantissima eruptione universorum
fontium venae, ubi vel jam ante non fuerunt, quod etiam saepe nunc
fieri cernimus, erumperent? Attamen non de fontibus terrae, sed de
fontibus abyssi dicitur, Et rupti sunt fontes abyssi. Sed hoc
generaliter de fontibus potest sentiri. Unde enim terra potuisset
habere, nisi subjacente abysso per occultos meatus fontium venas
susciperet? Et idcirco abyssi fontes, etiam terrae fontes possunt
nominari. Sed qui hoc ita sentiunt, quid dicent in eo quod paulo
post, consummata quadraginta dierum inundatione, subinfertur: Et
clausi sunt fontes abyssi magnae, et prohibitae sunt pluviae de coelo?
Si fontes illi, qui nunc per terras fluunt, in diluvio aperti sunt,
quomodo iterum clausi pronuntiantur? nisi non omnes fontes clausos esse
denuntient, praeter eos tantummodo, per quos exitus hujus aditus
administrabatur. Verum etiam hoc pro tempore solummodo esse dictum
confirmant. Fontes enim qui clausi erant, cum illa insolens eruptio
prohiberetur, postea apertos fuisse sequens ratio pronuntiat, dum
aquae ibant et revertebantur (Id. VIII, 3). Quo enim
revertebantur, nisi unde venerant? Per fontes igitur apertos aquae
irruperant, qui post, ut cessaret eruptio, clausi erant. Sed cum
iterum aqua revocaretur, etiam fontes, qui clausi fuerant,
reserantur. Aquae enim quae clausis januis venire non poterant,
quomodo retro, nisi apertis aditibus, reintrabant? De eo autem quod
dicitur, Et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia, non
minori diligentia indigens quaestio, diversis inquisitorum sententiis
ventilata dignoscitur. Quibusdam namque placet, ut istae cataractae
nubibus apertae fuisse putentur, quae saepe coeli nomine per
Scripturas divinas nuncupantur, quomodo est illud, Et coeli dabunt
imbrem, et terra dabit fructum suum (Jerem. XIV, 22; Psal.
LXXXIV, 13); et, Panem coeli dedit eis (Psal.
LXXVII, 24); et, Possint aves coeli habitare (Marc.
IV, 32); et, Volucres coeli nidos habent ubi requiescunt
(Luc. IX, 58)? Cataractas ergo in coelo, in nubibus
videlicet factas ut pluvia veniret, illi praedicti aestimant,
quemadmodum etiam nunc tale ministerium per nubes fieri totus mundus non
ambigit. Sed tunc cataractas coeli apertas Scriptura sancta
commemorat, quod solito plus, ingens effusio pluvialis facta erat.
Caeteri vero istas cataractas in summo illo firmamento, quod ut
divideret inter aquas et aquas, Deus in principio fecerat, factas
prius esse dicunt: qui Deum illas aquas, quas supra firmamentum
posuerat, ad tale ministerium praeparasse dicunt: et in hac conditione
et superioris et inferioris aquae, sacri Baptismatis ministerium
figurali expositione inspiciunt, dum per coelestem pluviam, Spiritum
sanctum; per abyssi undam, aquam Baptismatis intelligunt: ut sicut
aqua superior et inferior, primae vitae mundi peccamina diluit: sic
Spiritus sanctus et aqua, nostrae vitae prioris delicta remittat.
Sed dum in hoc opere intellectum potius rerum gestarum, quam figuralem
expositionem assumpsimus, quod ad rem praesentem pertinet,
prosequamur. Hi ergo qui firmamenti aquas ad diluvium venire ponunt,
etiam ante diluvium pluvias in mundo fuisse non aestimant; occasione
illius arcus, qui post diluvium in nubibus est constitutus, in hanc
aestimationem ducti, ex ipsarum creaturarum natura investigantes, quod
si ulla serena ante diluvium pluvia fieret, iris, id est, arcus ille
in nubibus serenis appareret; qui per solem semper, et humectas
serenasque nubes efficitur: et non a sole tantum fieri, sed etiam per
lunam aliquoties in serenis nubibus videtur. Poterat ergo ipsa mundi
nuper creati prima aetas sine ullis turbulenti aeris immutationibus et
pluviis per matutinum et vespertinum rorem ali; ut in ipsa fortitudine
sicut homines longaevos et sanitate corporum alacres habuerit, ita et
mundus ipse nullis adhuc perturbationibus agitatus aptos vescentibus
ferens fructus consisteret: et a secunda aetate sicut turbulentis
motibus, ita turbidis rerum tempestatibus vivere et vigere inciperet.
Quemadmodum in terra Aegypti etiam nunc nequaquam nubium imbribus,
sed terrae ipsius sudore, et aeris commoditate, et Nili fluminis
incrementis fovetur. Sed haec investigatio qualiter accipienda sit pro
certo, eruditi et catholici viri videant.
|
|