CAPUT VII. De recessu aquarum diluvii.

Item de recessu aquarum diluvii quid docti et ingeniosi magistri sentiunt, sine ulla nostrae auctoritatis praesumptione proferamus: ubi nodosa quaestio studiosis mentibus ostenditur: Si aliquem locum vacuum reliquerant, cum terrae spatium aquae diluvii occupabant; et si nullum spatium tale habuerant, quando recesserant quid implebant? De qua inquisitione in illis aquis quae de cataractis coeli defluxerunt, bina magistrorum aestimatio est. Aut enim, ut nonnulli aestimant, per easdem cataractas revocantur, et quemadmodum de mari aridae nubes lymphaticos imbres consuescunt attrahere; ita et superni illius firmamenti spatium, aquas quas emiserat de nubibus, posset revocare. Aquae enim, inquit Scriptura, ibant et revertebantur. Quo ergo ibant, nisi unde venerant? Si ergo de excelso illo firmamento, ut juxta quorumdam aestimationem diximus, aquae desuper fluxissent, et spatium quod occupabant, dimiserunt, si illuc revocatae sunt, quid mirum si eadem quae deseruerant spatia complebant? Vel certe si de nubibus eadem nimborum copia fuisse monstrata conceditur, quid intelligentibus mentibus repugnat, si ad nubes iterum ipsa retrorsum verteretur; quemadmodum in quotidiana rerum administratione fieri cernitur, ut pluvia de nubibus emissa et resumpta videatur. Caeterum ii quoque qui ante diluvium pluviam esse non permittunt, de recessu aquarum aliter sentiunt. Ipsi enim cum aquarum diffusionem de firmamento factam pronuntiant, in nubes tamen tantummodo eas redire confirmant; et superfluum illud quod aqua desuper fluens praebuerat, etiam nunc per omne tempus turbulentos aeris motus, et hemisphaerias diversas in nubibus gignit, quod reciprocis immutationibus idem aer nubilosus nunc in inferiores partes mundi, hoc est terram et mare dimittit, nunc de eisdem, mari scilicet et terra, recolligit: quomodo et in pectore humano halitus reciprocis mutationibus eodem modo quo dimittitur, iterum exigitur ut resumatur. In his autem quamlibet diversis opinionibus et magistrorum plurimis ambagibus, hoc animo fixum suscipimus, quod aquarum quodcumque desuper venerat, ut terra aquis nudaretur, ventus lambebat. Sic enim scribitur: Immisit Dominus ventum super terram, et diminutae sunt aquae (Gen. VIII, 1). Utrum vero in nubes ventus lymphata aequora collegerat, an illa superni firmamenti spatium resumpserat, pro certo eruditi viderint. Aquae autem illae quae de abyssi fontibus disruptis largiter defluxerunt, per easdem vias unde venerant, rursum dominico jussu remeabant. Sed adhuc nobis communis quaestio in his renascitur, quae in reliquis velut curata videbatur: Si, quando inundaverant, aliquod spatium relinquebant; et si non hoc habuerant, quando reversae sunt quid implebant? Caeteri hanc quaestionem ita disserunt, quod mare tunc Dei jussu de suo modo consueto, per illorum fontium apertionem crescere, et ultra metas suas inundatione insolita per cuncta terrae spatia transundare poterat, et in se iterum quod amiserat resumere, vel etiam in spatium terrae deportare, quod ad inferiores aquas pertinebat: quae terra semper superpositas lymphas nisi de fontibus absumere, et in semetipsam redigere consuescit, quoniam non contra consuetudinem videmus etiam perparvas res in majus crescere. Nec contra naturam terrae est, superpositos humores semper consumere, praesertim cum hoc Deus in potestate etiam sanctis suis tribuit, quemadmodum Eliae et Elysaeo (III Reg. XVIII, 44, 45; IV Reg. III, 20) dedit in nubecula . Maria quoque extra terminos antiquos crescere consuescunt, et terrarum spatia diminuunt atque praescindunt, sicut et senes nostro adhuc tempore viventes, vidisse se confirmant. Unde etiam insulas quae ab initio conditi orbis, ut multi affirmant, non fuerant, processu temporis faciunt, dum propinqua promontoria marinis finibus a continenti terra dividunt. Per quod intelligitur, quod illae ferae quae insularum orbibus includuntur, non humana diligentia devectae, sed in illa divisione insularum a continenti terra repertae esse probantur. Quis enim, verbi gratia, lupos, cervos, et silvaticos porcos, et vulpes, taxones, et lepusculos, et sesquivolos in Hiberniam deveheret? Vel qualiter si tunc domestica erant, manum portantis ita effugerant, ut omnia genera haec per silvas nunc oberrare videantur? Sed nonnulli auctores genera haec bestiarum et ferorum animalium, ipsam terram gignere dicunt, qui haec animalia quae in insulis includuntur, non ex arca, sed ex ipsa terra procreata esse existimant. Hanc vero putationem eorum de quibus diximus, de recessu aquarum diluvii, etsi aliquis acceptam et sufficientem esse crediderit, nostris tamen adhuc mentibus illa quaestio innodata residet. Quotidianis etenim inundationibus et recessibus Oceani, haec semper quaestio renascitur. Quemadmodum hanc inundationem unde venit, aut quo recedit nescimus; ita etiam recessum diluvii ignoramus. Haec namque quotidiana inundatio bis in die a tempore ad tempus, per horas viginti quatuor semper peragitur, et per alternas hebdomadas Ledonis et Malinae vicissitudo commutatur . Sed Ledo sex horas inundationis, et totidem recessus habet; Malina vero grandis per quinque horas ebullit, et per septem horas littorum dorsa retegit. Quae tantam concordiam cum luna ostendit, ut antequam luna nascatur, tribus diebus et duodecim horis semper incipiat; et post nascentis lunae principia alios tres dies, et duodecim horas consuescit habere: similiter et ante plenilunium tribus diebus et duodecim horis incipit, et post totidem temporis cursus sui terminum consumit. Sex vero uniuscujusque temporis Malinas, veris scilicet et aestatis, autumni et hiemis, secundum lunarem supputationem, hoc est, simul omnes viginti quatuor unusquisque communis annus habet, exceptis videlicet embolismis, qui viginti et sex Malinas retinent: et uniuscujusque de praedictis temporibus mediae duae, videlicet aequinoctiales, et aliae quando vel dies vel nox cursus sui terminum consumit, solito validior ac inundatione altior fieri consuescit. Interpositis vero spatiis iterum tantumdem semper Ledo intermittitur. At vero rationabilis hujus perseverantiae inundatio, quo recedit, mentibus nostris occultata est: non minorem profectum nescientibus praeparat scientia hominis. Nam qui veram sapientiam cupit, ad aeternum regnum ubi nulla est ignorantia, festinare contendat, et interim cum insigni gentium magistro dicat: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9). Etenim omnes res, quas possidemus, ex parte vix novimus. Terrae namque superficies in qua laboramus, alimur, vivimus et sustentamur, nostris apparet obtutibus; sed tamen quomodo illa sustentatur, adhuc ignoramus. Sol in ministerium nostrae necessitatis per diem traditur, sed qualem in nocte profectum exsequitur, a nostra scientia occultatur. Lunae quindecim diebus crescentis, et totidem tempore decrescentis, totius vicissitudinis causas quis intelligere sufficiat? Maris inundantis tumores considerare permittimur, sed recedentis illius intelligentia privamur. In nobismetipsis diem nostrae nativitatis scimus et memoramus; diem mortis quando veniet, cum certe ventura sit, nescimus. Res etiam corporales quas videmus, ex parte tantum considerare possumus. Ex parte ergo cognoscimus, quamdiu in hoc saeculo sumus. Sed si ad illam lucem Patris luminum venerimus, nihil in creaturis erit quod nesciamus. At vero ut nostrum sequamur propositum in isto diluvii tam magno in Dei creaturis miraculo, nihil contra naturam factum esse ostenditur, quoniam nihil quod Deus in creaturarum prima conditione non fecerat, superinductum esse videtur; nisi quod solito abundantior maris copia, et imbrium ducta congregatur. Nihil in his auctoritate firmaverim, ut in defensione alicujus contentiosus sim: sed si quid alterius ingenio forte meliori intelligentia horum succurrerit, hoc et meo ingeniolo forsitan complacebit. Ego enim quod in hoc magistrorum quorumcumque eruditio contulit, litterulis his intimavi, in quibus si quid vitiosum, et minus sanae intentionis apparet; non illorum, sed mea titubavit intentio.