|
De terminis, de recursu solis et lunae in diluvio, quamvis famosa
plurimorum mentes quaestio pulsat; nihil in luminarium aut siderum
consuetis ministrationibus diluvium commutasse, ipsius anni quo
diluvium est factum, cursus manifestat. Noe enim secundi decimo
septimo die mensis cum universis, quae ad eum pertinebant, arcam
intravit (Gen. VII, 11, 13). Post centum quinquaginta
dies in mense septimo vigesimo septimo die mensis, in montibus
Armeniae eadem arca requievit. Prima die decimi cacumina montium
apparuerunt. Et prima die mensis primi aquae minutae sunt. Atque
evoluto anni circulo, mense secundo, vigesima septima die mensis
arefacta terra conspicitur: qua die Domini jussu, Noe cum omni domo
sua de arca egressus est (Id. VIII, 4-18). Ex quibus
indiciis manifestissime ostenditur, quod in iis quae ad anni circulum
peragendum pertinebant, in luminarium ministrationibus dierum ac
noctium plenitudine decursa, nihil decedere videtur. Si enim
luminarium, solis scilicet et lunae, cursus in aliquo titubaret;
dierum ac noctium primitus vicissitudo, et deinde totius anni circulus
impeditus appareret: dum vero nullo modo turbatus in se anni circulus
revertitur, manifestum est quod in anno praecedente luminarum cursus
non turbatur.
|
|