|
Cum autem Moyse egrediente, Dei populi gubernationem Jesus filius
Nun suscepisset, confortatus sermone Domini, de campestribus Moab
ad Jordanis fluvium castra moveri jubet: ac deinde cum arcae
testamenti onere decorati, reliquam plebem praecedentes sacerdotes
primas undas ingrederentur; ab illo loco ubi steterunt usque ad mare,
omnis fluminis alveus aquis suis confestim nudatus, superiorque aquarum
moles quae de fontibus augebatur, sursum in aera montabat, quousque
omnis Israel siccis pedibus alveum fluminis transierat (Josue
III, 14, sqq.). In cujus miraculi testimonio duodecim
lapides, quantos duodecim viri portare poterant, de ima glarea
Jordanis portati sunt in locum castrorum, et totidem tanti ex his quos
terra sicca continuerat, positi sunt in eorum locum (Id. IV, 9,
10). Certe et in hoc signo propositi operis nostri causa
requiritur, qualiter arcam Domini fluvius naturaliter praeterire non
permittit. Ita enim aquarum pars quae ad mare perrexit, naturae suae
cursum consuetum consequitur, dum altiora deserens, per prona proprio
more fluminis paulatim delabitur. At vero humana industria alveos
fluminum nudatos legimus et audivimus, quomodo Cyrus imperator
Persarum exercitus super Gangem fluvium, qui est secundae post
Euphratem quantitatis, illa expeditione qua Babyloniam expugnavit,
dicitur esse castrametatus. Ubi charissimum et virorum et equitum,
equitem transmeandi fluminis audacia persuasum, rapacis alvei vortex
demersit. Quo facto, rex incredibiliter iracundiae furore adversus
fluvium permotus, velut in sensibilem creaturam ulcisci statuit: ac
immensum amnem perpeti anno totis viribus in quatercentas sexaginta
fossas divisit; nudatoque alveo, meabilem vix genua tingentibus
feminis reliquit. Unde eodem exercitu et rege eadem expeditione
Babyloniam obsidente, excelsissimo murorum objectu ab expugnandi
molimine repulsi, ad Euphratis fluminis perfluentis superiora vada
convertunt. Illa autem praedicta arte edocti, per alienum limitem
divertentes, per ejus nudatum alveum Babylonis murum subintrantes,
urbem capiunt. Quod ergo humana industria laborioso conamine potuit,
hoc Deus potentiae suae virtute facilius peregit. Sed forsitan
quisquam dispariter respondebit hoc factum esse, dicens, Illic enim
fossurae opus alveos aquarum per humiliora divertit; hic vero stans
aqua, nullo renitente ad aeris sublimia conscendit. Sed et hoc nonne
humana diligentia saepe efficit, et ab oppositis vallibus aquas in
excelsum montare, et ad fontes redire offensas compellit? Quod vero
homines velut terreni, de terrena crassa materia frequenter faciunt;
quomodo Angeli tunc, quorum officiis haec omnia mirabilia peraguntur,
per aerem facere non potuerunt? Cum sit naturale aeris opus et
proprium officium aquas retinere in nubibus: et ut docti indoctique
pariter norunt, quotidiana administratione retinet; ita tunc Deo
jubente fluminis cursum prohibuit, ut per illius fluenta arca Dei et
sacerdotes transirent.
|
|