|
Saül invidiae stimulo suscitatus, et malo spiritu saepe arreptus,
cum David occidere vellet, et ipse David tunc cum Samuele et
caeterorum prophetarum cuneo prophetaret; misit nuntios, et ipsum
interficiendum de medio prophetarum rapere jubet. Sed illos, protinus
ut adveniebant, spiritus qui in prophetis loquebatur, arripiebat.
Ipse quoque Saül quasi injunctum famulis opus tertiis acturus post
eos exiens, cum inter prophetas venerat, prophetabat (Id. XIX,
20, sqq.). Diximus autem cum de Balaam et asina disseruimus,
quoniam Spiritus sancti verba, non dicentium merito pensantur, sed
ipsius voluntate ubicumque voluerit proferuntur: per quod tamen
proferentium ea merita non in melius augentur, si bona non habent
opera, sicut in Balaam, et Saül, et Caipha pontifice. Unde
tales prophetae in judicio, Nonne in tuo nomine prophetavimus?
damnati Domino respondebunt: et tamen aeterni ignis consortium inter
caeteros impios subibunt (Matth. VII, 22, 23). At vero et
hoc loco quidam aestimant, quod Saül non divino spiritu, sed malo
illo quo saepe arripiebatur, per totum illum diem prophetaret, donec
David etiam imminens mortis periculum, ipso suo spiritu arreptus ,
Domini dispensatione evaderet. Sed qualiter hoc sentiri potest, dum
ita scribitur: Et factus est super eum spiritus Domini, et ambulans
prophetabat? nisi forte sic in hoc loco accipiatur spiritus Domini,
quomodo et in alio loco spiritus Domini malus Saül arripiebat (I
Reg. XVI, 14). Verumtamen ubicumque sine additamento spiritus
Dei, vel spiritus Domini, vel spisitus Christi, vel spiritus
Jesu, in Scripturis sanctis invenitur, Spiritus sanctus esse a
nullo sano sensu dubitatur. Ubicumque vero cum additamento dicitur
spiritus Domini malus, ut est in libro Samuelis, intelligitur
diabolus esse: qui Domini propter ministerium, malus propter vitium
dictus videtur. Saepe quoque cum singulariter spiritus tantum, et non
addito, sanctus, aut Dei, aut aliud quodcumque ex his, quae ad
signandum aut demonstrandum Spiritum sanctum pertinent,
deprehenditur; contrarius spiritus qui est diabolus, aut subjectus
quisque sibi ex his qui ministrant daemonibus, dignoscitur.
|
|