CAPUT XI. De Samuele suscitato a Pythone.

Post etiam in angustia constitutus, hostili se premente impetu, cum neque per prophetas, neque per sacerdotes, neque per somnia, petenti sibi Dominus ullum responsum daret, Saül rex Israel ad pytonissam perrexit, ut ex mortuis aliquem sibi per suae artis incantationes suscitaret. Quae cum quaereret ex eo, quem mortuum de somno cuperet resolvi, ille sibi Samuelem velle respondit suscitari. Suscitatus vero Samuel, Saüli quid eveniret, praenuntiat, Hac, inquiens, hora tu et filii tui mecum eritis, sed et Israel tradam tecum in manum inimicorum ejus (I Reg. XXVIII, 5-19). Qualiter ergo Samuel a pythonissa suscitari dicitur, dum pythonissa daemoniacis incantationibus et praestigiis uti videtur? Et quomodo Saül, qui in viventibus prophetis Dei responsum non invenit, resuscitatum a morte prophetam audire meruit? Unde non hunc esse Samuelem illum prophetam perfectum, facilius intelligitur; sed diabolus qui se transfigurat in angelum lucis (II Cor. XI, 14), in phantasia Samuelis consideretur. Quod ex sermonibus ejus recte dignoscitur, quoniam funesto Saüli dicebat, Tu et filii tui mecum eritis. Etenim si verus ille Samuel hic ostensus esset, nullo modo iniquum regem consortem sui meriti post mortem diceret. Si ergo a pythonissa diabolus ostenditur, quare Samuel in divina Scriptura dicitur suscitatus? In multis sacrae Scripturae locis imaginatis rebus verarum rerum nomina saepe adscribuntur. Quomodo et praedicta virga in similitudinem serpentis imaginata, et phantastica illa magorum serpentium in Aegypto (Exod. VII, 10, 12), et ille aeneus in deserto serpens nominatur (Num. XXI, 9). Duo quoque Cherubim pro similitudine obumbrare propitiatorium memorantur (Exod. XXXVII, 7). Quinque mures, et quinque anuli de terra Philistiim in capsella cum arca Domini referuntur (I Reg. VI, 11). Duodecim boves sub mari aeneo (III Reg. VII, 25), et quatuordecim leones in throno Salomonis eburneo statuuntur (Id. X, 19, 20). Cherubim quoque et palmae, et mala granata, et retia in templi aedificio depicta describuntur (Id. VI, 32), cum haec omnia non ipsa rerum veritate, sed pro similitudine ista nomina recipiunt. Ipsae tamen Scripturae sine ullo incertitudinis respectu quasi res veras haec nominatim ponunt. Phantasma igitur Samuelis velut ipse Samuel ostensum pronuntiatur, sicut et in visibus Prophetarum, et in Apocalypsi Joannis ostensi viri pronuntiantur.