CAPUT XV. De trium annorum et sex mensium siccitate.

Praeterea quoque Achab filio Amri, incitante eum Jezabel uxore sua, plura agente scelera, Elias Thesbites de Galaad in sermone Dei dixit: Si non ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba, his annis erunt (Id. XVII, 1). Cujus oratione prohibita pluvia tribus annis et sex mensibus non pluit: quatenus qui Deum per mala in terra exacerbassent, coeli clementia et aeris commoditate carerent. Verum haec plaga, ut multi magistri putant, tantum terram Israel castigaverat. Sed moris est Scripturarum, ut illam provinciam de qua dicunt, omnem terram indifferenter nominent, quod convenienter cum Elia postmodum Achab sermone demonstratur. Cum enim Eliam ipse vidisset, Tu quis es, qui conturbas populum Israel? Achab dixisse refertur. Cui respondens Elias, in Israel tantummodo culpam, quae hanc plagam incitaverat, fuisse denuntiat. Non enim, inquit, Elias ego conturbo Israel, sed tu et domus patris tui, quia dereliquisti legem Domini, et servis Baal (Id. XVIII, 17, 18). Quibus utrisque dictionibus in Israel tantummodo culpam et plagam convenientia verborum esse demonstrat. Si etenim totum mundum plaga illa flagellaret, non qui conturbas Israel tantummodo, sed qui conturbas totum orbem, Achab dixisset. In tempore autem siccitatis a Domino Eliae dicitur, ut in spelunca torrentis Carith se absconderet, ubi corvis ministrantibus pane et carnibus, et aqua torrentis illum satiaret (Id. XVII, 2-4); duplici scilicet occasione, quatenus et in tempore famis haberet alimoniam, et persecutorum avide se quaerentium rabidam effugeret iram. Corvis vero ministrare Prophetae praecipitur, ut scilicet culpam, quam in diluvio commiserat in terra, purgare avis illa videretur, dum ut fidelis minister efficitur Eliae, qui negligens et fallax erat antea Noe. Praeterea quoque in hoc ministerio illud etiam ostenditur, qualiter homo si non peccasset, etiam infructuosorum animalium nunc ministeriis uteretur. Unde vero eas carnes et panes ille corvus detulerit, ipse viderit, qui tale officium committebat. In quo tamen intuendum est, quod ex aliquorum hominum scientium aut nescientium industria, corvi haec acciperent, qui coctos panes et carnes quaslibet qualitercumque praeparabant.