|
Cumque de torrente propter nimiam siccitatem aqua deficeret, ad viduam
in Sareptam, ut ibi pasceretur, exire Eliam Deus jubet. Quae cum
eum in domo sua victu quotidiano satiaret, familiariter receptum,
lecythus olei, et farinae hydria, in quibus unius diei refectionem in
adventu suo invenerat, non minuta sunt, donec visitavit Dominus
populum suum (III Reg. XII, 8-16). Et hoc accidit, non
quod invalida manus Domini esset, ut etiam postquam torrentis unda
defecisset, aquam illi cum panibus aliunde et carne donaret; sed
idcirco ad Sareptam Sidoniorum saturandus Propheta mittitur, ut per
illum bona et fidelis vidua pasceretur. Ne vero quem moveat, quod
Sidoniorum terra hanc eamdem plagam pariter cum Israel perpessa erat;
dum inde Jezabel persecutrix prophetarum, et totius vindictae et
facinoris causa, Sidoniorum regis filia, paternam originem ducebat.
Certe etiam hoc signo non nova a Domino, sed condita natura immodica
non modica substantia gubernatur, quomodo de calceamentis et Israel
vestibus praedictum memoratur. Nam in caeteris praedictis omnibus
miraculis nil naturae rationem refugit, sicut ipse rerum eventus
frequenter ostendit.
|
|