CAPUT XVIII. De holocausto in monte Carmeli.

Evoluto autem tempore siccitatis, cum Dominus super terram vellet pluviam dare, prophetam Eliam in occursum regis Achab jussit exire, qui omnem Israel ad eum et idolorum prophetas quadringentos quinquaginta in montem Carmeli congregavit. Quibus congregatis, sanctus Elias duos boves, unum Domino, et alterum Baal, per se et per prophetas idolorum mactari in holocaustum rogavit, ut Deus qui per ignem exaudierit, ipse totius populi Deus sit. Quo impetrato, sacerdotes Baal bovem suum prius occidentes, usque ad mediam diem tristes, Baal ut per ignem consumeret holocaustum, rogabant. Sed Baal, qui potius igni in potestatem traditus est, super holocaustum ignem dare non poterat. Elias vero bovem suum in frusta comminuens, per membra dividens, super altare quod constructum fuerat, et quod ipse curaverat, tunc statuit: eumque aqua abunde superfudit, oranteque illo, subito ignis de coelo cecidit, qui bovem cum altari et lapidibus et aqua simul consumpsit. Ac deinde sacerdotes Baal in potestatem sibi traditos, in torrente Cison interfecit, et omnis populus Deum Dominum esse confessus credidit (III Reg. XVIII, 19-40). In hoc etiam extra naturam ignis nequaquam aliquid fecit, qui desuper aerio ignito spatio descendens, cum Dei gubernantis imperio, alimenti sui materiam, quam in terra repererat, consumpsit. In superiore enim illo spatio ignis naturam abundantius esse, etiam ignis in terra ardens pronuntiat, qui ad superiora, ubi est natura illius, ardenter conscendere tentat. Sicut enim aquae natura descendere semper ad inferiora, sic ignis proprium est appetere excelsa. Non tamen contra naturam suam etiam aqua saepe in excelsa videtur conscendere: quod non substantia sua quae gravis est, per semetipsam, sed per aeris leviorem naturam, qua aquarum minutissimae guttae vaporaliter contrahuntur, solet facere: quae minutissimae guttae, ad aeris altiora fumali modo conscendentes, cum in densioribus nubibus in se conveniunt: aeris natura superferri non possunt, sed vento coagente graviuscula mole ad terram dilabuntur. Et si illas in nubibus, priusquam lapsae fuerint, gelu praeripuerit; easdem guttas concretas in grandinum lapillos glacialiter solidatos frigoris rigor deducit: et si remissiores et necdum densatas eas gelu invenerit, nivem facit: et si has gelidum frigus non perstrinxerit, aquae stillicidium liberum, ad inferiores partes unde ierat redit. Sicut autem aqua per semetipsam, nisi per aliam substantiam, ut ostendimus, non ascendit; sic et ignis nisi per aliam substantiam inferius non descendit. Unde cum et Dominus super quinque civitates de quibus in primo libro diximus (Cap. 5), igneos imbres plueret; hoc idem per sulfur fiebat, quatenus et in sulfure ignis arderet, et per graviorem sulfuris naturam idem ad terram laberetur. In hoc ergo loco ubi super altare ad holocaustum ignis descendit, aut per aerem aut per sulfur descendit: quoniam ignis per semetipsum non potest descendere, nisi se alicui materiae graviori Deus jusserit immisceri. Sacerdotes ergo idolorum sine homicidii culpa Elias Dei servus interfecit; quippe qui erat in illa Lege quae dicit, Blasphemum non patieris vivere (Levit. XXIV, 16). Nullus hominum ergo idolum colit, nisi Dei blasphemus exstiterit. Ac per hoc qui idololatriae cultores mactaverat, blasphemos et sacrilegos de terra purgabat. Et post haec omnia, qui imbres a terrae perfusione tribus annis et sex mensibus orando prohibuerat, in modico temporis spatio, eodem orationis suae officio, sitienti terrae abundantem pluviam et placidam a Deo impetrabat. Quae in terram prius nequaquam venisset, nisi eam a cultoribus Baal occidendo mundaret.