CAPUT XIX. De quadraginta dierum jejunio.

Quos cum Jezabel ab Elia interfectos esse comperisset, illum de morte propria minacibus verbis prophetam terret. Unde pergens in terram Juda querulus Elias, in umbra juniperi sedens obdormivit. Quem angelus Domini tangens de somno suscitavit, et pane et aqua esurientem saturans et sitientem refecit. Quo cibo refectus, in ejus fortitudine quadraginta diebus et quadraginta noctibus nil comedens, usque ad Oreb Dei montem ambulavit. Unde verbi Domini fruitus consortio rursum in terram Israel rediit (III Reg. XIX). De isto vero pane et aqua angelico officio ministratis, quorum fortitudo pastum famis labore Prophetam quadraginta diebus pervexit , scientibus unde naturae sint, intelligentiam disserendam patefacere servamus. In quo pane cum quasi humanae industriae, quod panis coctus sit, operis similitudinem conspiciamus; non terreni panis virtutem, quod una saturitate quadraginta dierum necessitatem impleverit, esse intelligimus. Nisi forte angelico opere de quacumque terrena materia factus in terra degentis animam hominis pastam validiorem hominum pane effecerit. Sed hic panis etsi propriam occultando naturam sollicitum lectorem facit; de quadraginta tamen dierum jejunio, quomodo illud tempus jejunus Propheta pertulerit, securum reddit, dum per unius virtutem nullo egens cibo tanto tempore vixit.