|
Inde intervallo quodam temporis interjecto, ipso propheta in monte
sedente, quinquagenarium principem, cum iis qui sub eo erant, ut eum
ad se ducerent, rex jussit. Qui supercilio, id est superbo tumore:
inflatus animo dixit, Homo Dei, ut ad illum nobiscum exeas, rex
Ochozias, id est filius Achab, jussit. Cui Elias: Ut inquis,
si homo Dei ego sum propheta, in te nunc et in eos qui tecum sunt,
coelestis flamma ardebit. Quo facto, et alium ejusdem ordinis virum
cum tot comitibus ad eumdem rex ire praecipit: quem consona priori
proferentem, simili sententia eadem vindicta consumpsit. Quo facto,
tertius ad idem destinatus periculum quinquagenarius cum suis coram
Domini propheta suppliciter genu flexit, et per verba precatoria illum
regis adire conspectum rogavit. Sed, Huic associare, Eliae angelus
Domini dixit. Qui cito surgens et gressum socians, superbis
interemptis, cum humiliato et supplice ad regem perrexit (IV Reg.
I, 9, 15). Ignis autem in hoc loco, sicut et in praedicto
holocausto Dei, dicto Prophetae verbo obediens, quod jubebatur
implevit. Et in his gravioris forsitan ante commissi crimen peccati,
sicut et in Oza et numero populi praediximus, ultrix flamma nimirum
punivit.
|
|