CAPUT XXII. De ascensione Eliae.

Igitur ambobus his ripa Jordanis egressis, Elias ministro suo dicebat: Postula a me quod vis, priusquam me Deus a te transire et recipi jubeat. Cui Elisaeus, Spiritus, inquit, tuus duplex, obsecro, in me requiescat. Rursumque Elias: Duriter, dicens postulasti, sed tamen si hora receptionis meae mihi praesens astiteris et videris, hanc petitionem eventus complebit. Hoc ergo postulans Elisaeus, non elationis affectum super magistrum suum voluit, sed videns peccata populi innumera, a propheta, qui relinqueretur, non simplici Eliae spiritu, sed duplici compesci posse praevidit. Si enim illud quod petivit vitio volentis se elevare animo postulasset, nequaquam a Domino et ab ipso Elia quod petebat, impetraret. Igitur his dictis, jamjamque Elias igneo curru receptus velut ad coelum, considerante Elisaeo, rapitur (Ibid., 9, 12). Et hactenus ipse, sicut et Enoch in testimonium novissimi temporis, adhuc sine morte servatur, ut scilicet horum in ore duorum testium, novissimi testimonii sermo consistat, in extremo tempore, paulo ante quam damnetur satanas, qui humanum genus aperto bello deprimat. Conveniebat ergo ut Elias, quem divini amoris zelus, ignito ardore in anima sua flagrasset, et per ignem miranda multa signa faceret, et per currum igneum ab hominibus commutatum Dominus ad sublimiorem statum eveheret. Caeterum vero quod de Enoch in primo libro praediximus, Eliae etiam convenire videamus.