|
Interea labentia in terram vestimenta Eliae moestus haeres Elisaeus
colligebat et Jordanem, item Deum Eliae invocans, pede sicco
transierat. Veniens in Jericho, amaras et steriles aquas immisso in
fontem sale, sicut per lignum in eremo Moyses, sanabat. De qua
etiam re in loco illo disseruisse sufficit. Inde veniens in Bethel,
a pueris parvis calvus Elisaeus illudebatur. Quibus cum in nomine
Domini malediceret, duobus ursis de silva venientibus quadraginta duo
pueri lacerantur (Ibid., 12-24). In hoc loco non propter
proprium convicium, Propheta in iracundiam commotus pueris maledixit;
sed aversatorum a Domino et Lege patrum filios, qui in Bethel idolis
immolabant, cum fortasse et ipsi parvi pueri, ut moris tunc erat,
idolis sunt consecrati, justa vindicta plexit. In Bethel namque unus
ex duobus vitulis, quos Jeroboam filius Nabath fecerat, qui peccare
fecit Israel, fuit constitutus (III Reg. XII, 29). In
quibus decem tribuum Israel a Domino idola colendo divertens,
peccavit populus. Praeterea etiam Propheta praevidens quid longa post
tempora illudens Christo in Calvariae crucifixo Judaeorum petulans
populus esset passurus, quod eis figurali ratione competebat, interim
est operatus. Deinde in illa expeditione, qua Joram rex Israel, et
Josaphat rex Juda, et rex Edom ad filios Moab exierant, cum in
deserto totus exercitus sitit labore fieret fatigatus, Elisaeus aquas
per siccatum torrentem sine pluvia venire a Deo impetraverat: ubi
fossas et puteos populum facere jussit propter Israelitas et gentiles,
qui in eodem exercitu erant (IV Reg. III, 9-20). Cumque
ex illa expeditione reversus in terram Israel venisset, mulier vidua
unius ex prophetis, lacrymabiliter ad eum clamavit: Ecce, inquiens,
creditor meus duos filios, quos servo tuo viro meo genui, ad
serviendum sibi, quia reddere aliud ultra non habeam, tollere cupit.
Cui Elisaeus: Dic, inquit, quam rem in domo tua potes habere?
Parvum, respondens ait, olei quo ungar reconditum penes me habeo in
vase. Pete ergo, inquit Elisaeus, mutuo a vicinis tuis vasa vacua
non pauca. Quod cum fecisset, de parvo illo olei crescente ipsa
replevit omnia (Id. IV, 1-6). Haec exigua olei particula per
virtutem Prophetae in majus crescere non contra naturam potuit. Omnem
enim magnitudinem creaturarum de parvitate semper crescere convenit,
cum praesertim specialius hoc in liquoris natura, pincernaria arte
fit, ut quaedam poculorum genera de parva materia in abundantiam
liquoris exundare et fervescere comprobentur. Per Sunam quoque
civitatem saepe idem vir egrediens, cum a quadam divite femina, sed
sterili, bono frequenter hospitio receptus fuerat, praedixit quod de
viro suo proprio conciperet. Sed ille natus et nutritus gravi et
solita doloris aegritudine, adhuc puer percussus obiit. Quem tamen
Elisaeus figurali ordine resuscitans, matri vivum assignavit
(Ibid., 8 37). Quodam etiam tempore fame coacti filii
prophetarum, inter caeteras herbas agrestes colocyntidas mortiferas et
valde amaras non agnoscentes, in pulmento coxerunt: quod cum unus
quispiam illorum gustasset, in olla mortem esse clamavit. Sed dum
Elisaeus farinae parum in eamdem ollam manu propria misit, illius
virtus per illius farinulae sapidum et suavem et sanum saporem,
insipidum et mortiferum colocyntidarum agrestium vicit (Ibid.,
38-41). Viginti quoque panes in centum viros dividi
praecipiens, turbam saturaverunt, et superabundantem copiam
fragmentorum colligentes ministri habuerunt (Ibid., 42 44).
Sed et de hujus virtutis intelligentia diligentius explanabimus, cum
de quinque panibus et duobus piscibus, et rursus de septem panibus et
pisciculis paucis in Evangelio, si Dominus permiserit, disseremus.
|
|