CAPUT XXIV. De lepra Naaman curata, et adhaerente Giezi.

Post haec Naaman princeps exercitus regis Syriae leprosus, cum mirabilem prophetam et sanitatum gratia condonatum in terra Israel esse comperisset; comitum stipatus turba militum, sumptis a domino suo muneribus et epistolis, primitus ad regem Israel pergit: et ipse illum ad domum Elisaei tendere monet. Ubi prae foribus stante illo, Elisaeus per puerum jussit, ut septies in Jordane se lavaret. Sed ipse superciliose nuntium omnino despiceret, nisi sociorum suorum sermonibus, ut hanc tam facilem rem faceret, suasus foret: quibus acquiescens, septies, ut Elisaeus praeceperat, in Jordane lavatur; ejusque cutis tota mollis et tenera, quasi pueri, sanata redditur. Unde pro salutis benefico viro Dei munera offerre tentabat. Quae ille recusans, quod gratis acceperat, gratis impertiri malebat, Ex hac re manifestissime declaratur, ut praedixi, quod in sermone imperantis Dei, secundum imperium Prophetae, non in re aliqua virtutis sacramentum continetur: quoniam si sine imperio Prophetae, imo Dei per Prophetam, Naaman in Jordane se lavaret, suae leprae purgationem nullo modo tam cito reciperet. Cogitans ergo apud se Giezi minister viri Dei, quod quasi sine causa Naaman dominus suus Elisaeus pepercerat, duobus assumptis secum pueris, festinantius post eum exire, ac si a domino suo missus, properat: acceptamque ab eo, composito mendacio, pecuniam in equis ex parte reportabat, quam Elisaeus accipere totam, et habere nequaquam voluerat. Deinde vero interrogatus Giezi a domino suo quo isset, non quoquam se isse falso simulavit. Sed occultum mendacium evidenti judicio Propheta convincens, Nonne, inquit, spiritus meus tibi praesens erat, quando homo in occursum tui de suo curru descendit? Dum igitur infelix te cupiditatis cogitatio, ut hoc ageres et diceres, fefellit, lepra Naaman cum sua pecunia tibi et semini tuo usque in saeculum adhaerebit (IV Reg. V). Ecce eadem potestate Elisaeus propheta lepram Naaman corpori deposuerat, qua Giezi eamdem adhaerere carni et domui imperabat. Unde pervidendum est istas omnes virtutes non rerum ipsarum effectibus, sed imperantis praecepto peragi: quamvis contra naturam nihil in illarum vel harum effectione certum est perfici. In quarum tamen perfectione ipsa Dei imperantis voluntas, seu per se, seu per angelos, seu per homines illas res inquirit, quas futurorum figuris apte per omnia convenire praenovit.