|
Quodam quoque tempore filiis prophetarum coram Elisaeo facientibus
sibi locum, manu unius ex illis securis ferrum de manubrio lapsum
excidens in Jordanis fluvium cecidit. Qui amisso ferramento quod
mutuatum acceperat, animo graviter doluit. Unde Elisaeus viri
clamore motus, affectu dolentis, locum ubi ferrum ceciderat demersum,
requirebat. Quo annotato, et a se illuc ligno immisso, ferrum de
profundo ad superiora aquae natans revocat (IV Reg. VI, 5,
6). Gravem vero ferri naturam tenuis aquae substantia ferre non
valet. Sed tamen qui postmodum, sub Petri pedibus maris solidaverat
naturam (Matth. XIV, 29), ante illam de profundo ferrum
levare jubet. Sane aquae natura quamvis terra fragilior, tamen aere
solidior videtur. Hoc enim a terra minus habere virtutis ostenditur,
quod ab ea metalla et lapides minus sufferuntur. Ab aere vero illud
plus retinet, quod hominum et caeterorum animalium corpora et ligna
supernatantia sufferre valet. Unde etsi metallum ad integrum aqua non
supportat, ex parte tamen cum portantibus tolerat: quoniam lapidem,
ut saepe probatur, quem vix duo viri in aere possunt levare, in aqua
cum de fune pependerit, unus homo poterit retinere. Unde apparet
aquam etsi non per totum, ex parte tamen metallum sufferre posse; et
quod ex parte res habet, Deum per totum ut sequatur naturaliter
imperare. Propter quod aquae natura natans ferrum sufferre poterat,
quia Deus quod ex parte per semetipsam creatura consuescit, ut ad
integrum faceret, imperabat.
|
|