|
Belli quoque tempore regi Israel in multis locis rex Syriae insidias
componebat, quas Elisaeus propheta regi Israel semper, ut se caute
in his ageret, manifestabat. Sed dum hoc rex Syriae per Elisaeum
fieri pro certo dignosceret, ad Dothan civitatem Elisaei misit
copiosum curribus et equis instructum exercitum. Quod cum viri Dei
minister mature surgens videret, territus et pavore concussus ad
Elisaeum venit. Quem confortans Propheta, Plures, inquit,
auxiliatores nostri quam hostes. Et ne ultra modum pueri mens
perterrita fieret, videntis inimicorum multitudinem copiosam, ei
Angelorum igneis curribus et equis instructas per totum montem in ejus
circuitu astantes phalangas fecit esse visibiles. Unde ad hostes
digrediens hoc a Domino impetrabat, ut illam gentem, sicut antea in
foribus Loth, caecitate percuteret (Gen. XIX, 11). Hostes
igitur obcaecatos, demonstraturum se virum quem quaererent,
promittens, in Samariam urbem perduxit, eorumque oculos aperuit ibi.
Quos rex Israel videns, ab Elisaeo quaesivit, utrum occideret eos,
an non. Cui vir Dei, non ut interficeret imperavit, sed versa vice
inimicos cibis reficeret, et abirent (IV Reg. VI, 8-23).
Non ita igitur ut lucem diei non videret hic populus, caecitate
percutitur; sed praesentis Elisaei, et locorum per quos ambulabant,
agnitio ab illorum oculis occultatur. Si etenim caecata diei lucem non
conspiceret, nequaquam tanta multitudo solum Elisaeum sequi ducentem
in Samariam potuisset. Ipsa igitur caecitate percussi sunt, dum quem
viderunt, nullo modo intellexerunt. Unde simili modo vir Dei suo
ministro, non ad videndam lucem diei, per quam hostes videret, oculos
aperuit; sed in Angelorum consideratione, quos ante non videbat,
ejus intuitum direxit. Hoc etiam bello Benadab rex Syriae in terram
Israel cum infinita multitudine veniens, Samariam multis diebus
obsedit, et ad tantam angustiam inclusos, ut matres filios suos
comederent, obsidionis necessitate coercuit. Unde rex Israel tam
obscoena infamia permotus, ad domum Elisaei furore plenus venit, et
ut praesentem angustiam valentem absolvere, decollare destinavit.
Quapropter ipse Propheta velut de animae periculo curans, fixo
sermone respondit, Cras eadem hora hac, statere modius similae, et
hordei modii mercabuntur in hujus introitu urbis uno statere. At unus
ex duobus ducibus regis infida mente garriens, Si, inquit,
cataractas Dominus in coelo fecerit, verum, quod dicis, esse
valebit. Cui Elisaeus ait: Tu haec oculis tuis videbis, sed causa
hujus infidelitatis ex his comedere non poteris. Sequente dehinc
nocte, sonitum aerei fragoris in Syrerum castris Dominus audiri
fecerat, qui cunctas inimicorum catervas pariter versas in fugam
divertebat. Quo explorato, catervatim populus per portam civitatis
prorumpens, infidelem illum ducem suffocavit: qui videns ista, juxta
Elisaei verbum, eis vesci non potuit (Ibid. 24, sqq.; VII,
1-7, 17, sqq.). His omnibus virtutibus, quas propter
mirabilium divinae Scripturae originem servandam perstrinximus, aut
ante in primo libro similia quaedam annotavimus, aut etiam tertio, quo
de Evangelio et Novo Testamento disseremus, si Dominus vitam et
adjutorium dederit, quaedam explananda reservamus. Interea post
mortem Elisaei famuli Dei, cum quadam die familiares ejus mortuum
quemdam portantes, latrunculos videntes pertimuissent, in sepulcrum
Elisaei, quod prope erat, mortui cadaver projecerunt. Quod dum
tangeret ossa Elisaei, revixit, et ambulavit (Id. XIII,
21). Unde quidam praescriptum sermonem in hoc signo impletum fuisse
dicunt, hoc est, Spiritus qui in te est, fiat duplex in me: quod
necessario impleri debuit. Elias ergo in vita sua priusquam
reciperetur, mortuum resuscitasse unum scribitur (III Reg.
XVII, 22), quod similiter et Elisaeus fecisse jam cernitur
(IV Reg. IV, 35). Sed et alium, id est istum, post mortem
suam videlicet in sepulcro, revivificasse videtur. Sed etiam in hoc
duplex gratia facto esse non apparet. Quippe quod enim Elias semel
fecerat, bis ac ter, si necesse esset, iterare posset. Sed potius
hoc duplicem gratiam Eliae esse in Elisaeo pronuntiat, quod Elisaeus
imperando praecipiebat, quae Elias orando et postulando impetrabat.
Sive, ut caeteri dicunt, quod Elisaeus cum multo honore et saeculi
dignitate, virtutum et prophetiae donum habuit, quod Elias profugus
et persecutus, in montibus et speluncis degens, et ejectus ab
hominibus retinebat.
|
|