|
Per longum deinde tempus populus Israel cum Dei legem et Prophetarum
dicta transgrediens, idola colendo Dominum ipsum contemneret, qui
patres suos de terra Aegypti duxerat; in manus gentium traditus, post
plurimas populi strages, et urbium obsessarum eversiones, decem tribus
quae in partibus Samariae fuerunt, a facie sua penitus projiciebat:
et reges Assyriorum, Salmanasar scilicet et Teglatphalasar , quibus
eos captivandos et translatos tradiderat, Samaritas pro eis, custodes
videlicet, ex multis gentibus et urbibus, ne esset inculta terra,
congregabant. Quos leones jubente Domino, quod eum non metuissent,
dilacerabant. Unde ad regem Teglatphalasar cito per nuntios sermo
devenerat, quod gentes quas statuerat in terra Israel, cultum Dei
terrae ignorantes, leones lacerabant. Quapropter rex unum de
sacerdotibus Leviticae stirpis mittens, illas gentes Deum colere
fecit. Quo accepto, quamvis gentili superstitione minus relicta,
leonum plaga cessavit (IV Reg. XVII). Tribum autem Juda et
Jerusalem civitatem quam elegit Dominus, et omnes qui ad eas
pertinebant, adhuc Deus tunc reservavit. Cujus regnum ipso tempore
Ezechias rex justus Deumque timens gubernavit. Sed Sennacherib rex
Assyriorum, videns quod patres sui Samariae regnum et imperium
Israel destruxissent, et ipse ad terram Juda, duce Rapsace, quem
Hebraei Isaiae prophetae filium dicunt, et profugum Judaeum ad
Assyrios commigrasse, exercitum convocat, et Jerusalem urbem
expugnare jubet. Sed in ipso conamine Deus populi defensor et
superborum humiliator, de coelesti exercitu militem, angelum videlicet
ad Assyriorum castra misit, qui opere unius noctis centum octoginta
quinque millia ab exercitu Sennacherib interfecit. Qui sic fugatus de
terra Juda, cum paucis ad Ninivem urbem suam fugiens vix evasit.
Ubi in idolorum fano repertus, filiorum suorum, quos ipse genuit,
vulnere corruit (Id. XVIII, XIX).
|
|