CAPUT XXVIII. De infirmitate et signo Ezechiae.

Parvo interjecto, Ezechias rex Juda, ne de tanta victoria esset elevatus, et forsitan etiam gratiarum actione exiguus in gravissimi languoris morbum incidit. Ad quem in ipso languore visitandum Isaias propheta veniens dixit: Dispone domui tuae, quia non vives ultra, sed morte morieris. Quo tristi admodum nuntio protinus rex ipse permotus, ad parietem faciem suam convertit, lacrymabilemque pro vita sua in conspectu clementissimi et misericordissimi Domini precem fudit. Non quod de suo, utpote perfectus, merito in conspectu conditoris sui incertus fuit, sed quia in Christi venturi generatione sui generis prosapiam, et in throno David lucernam non dereliquit. Sed cum supplicantis fletibus regis et famuli sui, pius Dominus ad misericordiam esset flexus; rursus Isaias propheta puro agitatus numine mittitur, vix medium atrii digressus, qui sanitatem et regnum et pacem undique regi ipsi et civitati fore denuntiat, et quindecim annos vitae suae ab ipso die, Dei sermone addi confirmat. Sed dum Isaias duas prophetias sibimet invicem contrarias eadem hora protulisset, necesse erat ut alteram quae facienda esset, signi ostensione firmaret. Unde rex ut quod dicebatur indubitanter crederet, solis in ortum ab occasu per decem horas cursum recidivo Deus tramite retorquet, quatenus inde veluti mane iterum festinare inciperet, qui diei totius, exceptis duabus horis, spatium consummasset. Per quas duas horas, ut multi aestimant, celeri cursu de occasu in ortum revertitur, ut dies integra rursum sine interveniente nocte in ortu innovaretur, ut scilicet dies duos, etiam in hac vice, in una luce concluderet (IV Reg. XX, 1-11). Quomodo et sub Jesu filio Nun, in illo praedicto bello moram fecisset, indubitanter et hac vice reverti luna minime dubitatur; quatenus nequicquam, ut praediximus, in cyclorum cursibus conturbaretur. Propter quod et maris ipsa vicissitudo impedita fuisse non denegatur, ut de caetero convenienter, qualiter quotidie fieri solet, cum lunae cursibus comitaretur. Naturam enim in hac reversione convenit solem non mutasse, sed sui conditoris in omnibus naturaliter praecepto obedire. Sicut enim lucere et calere naturae suae insitum sol possidet; ita quidquid praeciperet dominica jussio, seu currere, seu stare, seu recurrere, naturaliter habet. Convenienter autem tale signum regi in mortis exspectatione posito aptissimum evenit, quod Dominus per solem fieri taliter, congrua dispensatione disposuit. Quoniam sicut sol in procinctu occasus sui positus, in diei initium reducitur; sic rex in mortis exspectatione constitutus, quasi ad incipientis vitae gaudia revocatur. Tantum quoque temporis, id est, quindecim annos ejus vitae se Dominus dixit addere, quatenus nasciturus tunc filius, consumpto illo tempore, regnum defuncti patris valeret gubernare. Caeterum illam quam non exiguam quaestionem de isto, utrum suae vitae finem hunc, si non fleret, fieri Deus disposuit, multi auctores habuere, quando de Lazaro illo quatriduano mortuo aliquid dicemus, si Dominus permiserit, ex ipsa Evangelii auctoritate cupimus intimare. Eadem quippe de isto ex mortis janua revocato sententia, quae de resuscitatis ex mortis ipsius somno iterum quandoque obeuntibus est proferenda.