CAPUT XXIX. De captivitate Babylonica.

Hoc quoque defuncto, cum reges Juda et reliquus populus multiplicarent scelera, et per Prophetas traditurum se Chaldaeis Jerusalem cum regibus et populis ad destruendam Dominus praediceret, id postea ipsius eventus, dum dicta Prophetarum tota pariter plebs contempserat, comprobabat. Nam cum Pharao rex Aegypti contra Assyrios et Chaldaeos pugnaturus venerat, Josias, rex Juda satis justus, in campo Mageddo illi cum exercitu obviavit. In quo conflictu dum Josias victus et vulneratus occiditur, Joachaz filius ejus a populo terrae Juda pro ipso ordinatur. Nechao vero Assyriorum et Chaldaeorum devicto exercitu, velut ad tuendum regnum quod ceperat, constitutis in Carchamis oppido ducibus, cum exercitu copioso post tres menses, ex quo Josias occisus est, Jerusalem revertitur. Unde, se inconsulto, ordinatus rex Joachaz Josiae filius inventus, Joachim fratre suo in loco ejus constituto, catenis vinctus in Aegyptum secum trahebatur. Sed mortuo Nechaone, et ducibus qui in Carchamis relicti fuerant bello victis, tertio anno Joachim regis Juda, qui illud usque Nechaoni adhaeserat, Nabuchodonosor rex Babylonis per exercitum Jerusalem velut Aegypti coloniam obsidebat. Cui se Joachim sponte tradens, datis obsidibus, Daniele videlicet, Anania, Azaria, Misaele, et parte vasorum templi Domini, adhuc in regno suo relinquitur; donec gravissimae servitutis onere depressus, ad Aegyptiorum regem iterum divertens, misso rursum de Babylone exercitu comprehensus et tractus, priusquam ad urbem perveniret, in campo Babylonis undecimo anno regni sui interficitur. Et interim dum haec aguntur, in ejus locum Joachim, qui dicitur et Jechonias, filius ejus, pro patre suo a populo in Jerusalem rex constituitur. Cujus regni tertio mense Chaldaeorum reverso exercitu, et civitatem Jerusalem obsidente, monente Jeremia propheta, ne civitas combureretur, rex Joachim cum Noescha matre ejus, et cunctis populi tribubus, et militibus, et fabris, et clusoribus, Chaldaeorum se populo tradidit, qui illum cum omni transmigratione sua, in terram Chaldaeorum, id est, in Babylonem deduxit. Post quem constitutus a Chaldaeis Sedechias patruus suus filius Josiae regis Juda, regnum Jerusalem obtinuit. Qui et ipse nono regni sui anno, deficiens a Chaldaeis ad Aegypti regem, regi Nabuchodonosori occasionem dedit, ut ipso sedente in Reblatha in terra Emath, quae nunc est Antiochia, per exercitum suum obsideret, et expugnaret. Et cum ipsum regem undecimo anno regni sui cepisset, incenso templo et tota urbe, plurimis occisis, et reliquis captivis, eumdem filiis pariter et oculis orbatum, secum in Babylonem perduceret (IV Reg. XXIII, 26, sqq. XXIV, XXV).