|
Inde Jordanis ripam egressis, urbs Jericho prima ex Chananitidis
civitatibus occurrit. Quae lustrata circuitu dierum septem, quasi
arcae dominicae et exercitus expavescens adventum, cito corruit. In
quo circuitu nullo armorum suffragio usus est victor populus, sed ad
clamorem in gyro sonantem murus erat usque ad fundamenta dirutus
(Josue VI, 20). Ubi nihil extra naturam esse factum gesta res
ostendit. Siquidem et hoc terrae motibus esse factum frequenter
Scriptura denuntiat. Quomodo et in famoso illo terrae motu centum
Lybiae urbes corruerunt, et in terrae motu dominicae passionis undecim
in Thracia subversae sunt. Praeterea quoque quod humani actus
efficacia congerit, hoc alterius destruentis vel etiam senectutis
tempus consumit. Attamen haec dicentes, non casu accidisse murorum
Jericho ruinam, ostendimus; sed nec contra naturam sicut aliquid in
miraculis factum ostendemus. Hoc enim sicut et caetera ministrari
angelico opere designavimus, Dei jussu effectum fuisse non dubitamus.
|
|