CAPUT XXXI. De tribus pueris qui ignis tormentum sine laesura evaserunt.

Sed rex ille ita in Dei oblivionem animo efferus incidit, ut statuam auream altitudinis nimiae in campo Duran provinciae Babylonis erigens, proprio nomine consecrari divino cultu praeceperit. In cujus statuae dedicationem omnes undique provinciarum populorumque praepositi convocati, communi decreto ipsam imaginem, vellent nollent, coacti sunt adorare, proposita recusantibus praesente poena, quod non parva fornacis flamma urendum quisque agere nolens semetipsum praesciret. Unde accidit, ut praepositi Babylonicae regionis tres numero, Sidrach, Misach, Abdenago, ex Judaeorum stirpe progeniti, de quibus in initio captivitatis pariter cum Daniele Babylonem deductis diximus (Supra, cap. XXIX); a Chaldaeis accusati sint coram rege, quod nec deos patronos ipsius regis, nec illam tunc consecratam nuper voluissent imaginem adorare. Quos, ne accusatio alicujus odii causa, et non justa querela posset provenire, ipse rex ad se vocari jussit, et utrum ut aliorum faminibus aure traxerat, ita certa re haberetur, interrogavit. Augensque interrogata, Sufficiat, inquit, de praeterito narratum; nunc in mei praesentia jussa complete, et auream quam erexi statuam adorate. Si vero quod jubetur, exsequi non vultis, opere necessario camini ignis ardores experiendos subire debetis. Sed illi unanimi respondentes sententia, Deos quoscumque tuos non tantum non colimus, verum etiam astantem praesentialiter statuam nuper editam, inquiunt, nequaquam adoramus. Solum enim universitatis auctorem coelestem tantummodo libenti voluntate et communi privatoque studio veneramur. Cujus potentia, quicumque sibi puram, nullo pravo opere laesam conservat fidem, a qualicumque angustia protegit. Ideoque, o rex, nec praesentis camini flammas pertimescimus, nec in ullo aliquo potestatis minas et supplicia formidamus. Quoniam potentissimus rerum conditor et gubernator, servos suos de ignis ardore, et qualicumque, quam manus tua intulerit, plaga, per omnia potest liberare. Unde rex incredibiliter ira succensus, et fornacem plus solito succendi praeceperat, et hos per fortissimos de suo agmine viros, cum vestimentis et ornamentis in ignem projici, feroci sententia jubebat. Sed ipsi in fornacem projecti, cum in flammarum medio ceciderant, nullo modo ignis ardorem sibi in aliquo adversantem sentiebant. Namque Dei angelus cum in fornacem missis eadem hora pariter in ignem condescendit, qui foras ignis ardores et flammas de fornace excussit, et intus manentes velut placido rore superfusos, sine ulla molestia incolumes conservavit: atque in circuitu fornacis inimicos quoscumque Chaldaeos perditionis et interfectionis eorum reos reperit, ignis ille consumpsit. Unde rex Nabuchodonosor caminum introspiciens, ait: Ecce ego quatuor video viros expeditos in medio flammae, sed quartus caeteris excellit eminentia formae. Illosque tres quos in ignem miserat, de fornace statim per propria nomina vocat. Quibus nihil adversi de fornacis consortio accidisse cuncti videntes populi considerabant: ita ut non solum corpora ardoris vulnera et pene ulla vestigia non pertulerant; sed etiam sana vestis aut capillus nullum adustionis aut ignis ardorem saltem habebat (Dan. III). In hoc mirabili facto, naturae scrutator qualiter ignis leniter fornace inclusos fovit, inquirit, cum interim eodem igne viri circumstantes ejusdem substantiae, eadem hora comburuntur. Unde ergo lenitatem hanc in una sui parte tunc ignis habuit, cum ex altera parte inimicos regnorum Dei ferox illius ardor interfecit? Ignis igitur substantia vel natura in nulla nisi in aqua vel alicujus liquoris materia potest vivere, cum ipse incorporeae intelligitur esse naturae. Ex quo accidit, ut dum in lignis ardens, totum quod in eis ad humorem pertinet consumit, in arido cinere qui rursum terrae fuerat redditus, liquoris penuria ignem exstinguit. Eamdem quoque liquoris naturam ardoris voracitas consumendo non totam devorat, sed dum in superiora, ubi illius naturae est copia, pergere nititur, rursum se in aera elevat. Unde familiaris vapor ille, cum ad aeris excelsa sustollitur, nebulosa facie concretus, terris iterum, unde ierat, per pluvias ministratur. Quod saepe vastatarum adustionibus provinciarum comprobatur, et incensorum montium crebro vaporibus roreas copias deducentibus declaratur. Tamdiu igitur ignis in quacumque terrena materia perseverat, quoadusque liquorem omnem, qui in ea est, vel ipse consumat, vel quod ex suo pastu superest, sursum in aera mittat. Si vero exiguus ignis satis humidam materiam invenerit, ipse velut infirmior a validiore victus, humoris abundantiae cedit. Praeterea quoque, cum lymphatica, ut supra dixi, substantia pascitur, ipsius nequaquam in aliquo vita, nisi per aerem, conservatur. Etenim si in oleo vel in quocumque fomento incendatur, si circumfusus per totum aerem non contigerit, jamjamque exstinguitur. Quamdiu ergo in aliqua terrena materia arserit, ipsius vita in aere et humore consistit. Unde potens Gubernator ignis naturam inter inimicos et servos dividere voluit, ardorem inimicis, flabilem et humidam aeris et aquae substantiam famulis suis convertit; ut et illi per comburentem naturam accensi arderent, et hi in flabili et lymphatico vapore nihil adversitatis perpeti sentirent. Quapropter ita Scriptura dicit: Angelus Domini descendit cum Azaria et sociis ejus in caminum, et excussit flammam ignis de camino, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem (Dan. III, 49, 50). Ex aere enim spiritum, et ex aqua in ipso igne invenit rorem. Ecce et hanc divisionem sicut et caetera mirabilia per angelum effecit, qui pariter cum servis Dei, ut supra dixi, in ignem descendit.