|
Daniel quoque veri Dei cultor, de quo in captivitatis principio
diximus, cum de tribus principibus regni Persarum et Medorum unus
fuisset constitutus, regi Dario Astyagis filio, Domino praestante,
prae omnibus factus fuerat charus. Sed quoniam dilectionem honor
sequitur, et honor maximus invidiam suscitat; ipsi caeteri Medorum et
Persarum principes graviter invidebant. Et idcirco non valentes nisi
in lege Dei sui occasionem illi aliquam, unde eum morti traderent,
invenire, legem ex regis edicto talem fallaciam nescientis, Persarum
et Medorum auctoritate firmatam statuere: Quatenus ne quisquam
petitionem quamcumque a quoquam deo vel homine per triginta dies
postulasset, nisi a rege. Cui decreto si quis jam inveniretur esse
contrarius, illum absque ulla misericordia aut clementia, devorandum
leonum reciperet lacus. Quo confirmato edicto, dum diligentissima
cura non desisterent observare Danielem, in domo sua ter in omni die
more consueto, vero Deo suo deprehendebant genua flectere. Unde
graviter ab iis accusatum, de manibus eorum eruere voluit rex. Sed
hoc lex constituta Medorum atque Persarum non permisit. Quapropter
moesto animo dolente rege devorandus Daniel in lacum leonibus
decernitur. Sed a Dei angelo, ne insons periret, leonum ora
clauduntur. Unde rex transacta insomni nocte, mane lacrymabilis ad
lacum venit, ubi incolumem cubantem inter leones, secura mente
Danielem reperit. Imperante ergo rege, jamjamque Daniel de lacu
leonum abstrahitur, quo proditores illius protinus devorandi pro eo
mittuntur. Et quos inedia Danielis esurientes fecerat, reorum
sanguinis illius criminosa corpora leones recipiebant (Dan. VI).
In hoc etiam tam insigni facto, non natura in leonibus mutatur, sed
insita a conditionis initio suapte per angelum a Deo gubernatur.
Blanditiem enim et lenitatem, quas catulis suis leones ostendunt, in
Danielem exercebant; et saevitiam et ferocitatem, quam in praedam
faciunt, in devoratis peccatoribus reddebant. Unde certum est, quod
non contra naturae suae terminos ullam creaturam Dominus aliquid
facere, sed naturarum partes qualitercumque necesse habetur, aut in
defensionem et solatium eorum quos protegit, aut in detrimentum eorum
quod premit, gubernare disponit. De lacu vero iterum et Habacuc
translato in Belis et draconis fabulis, idcirco in hoc ordine non
ponitur, quod in auctoritate divinae Scripturae non habentur (Id.
XIV, 30, sqq.)
|
|