CAPUT XXXIV. De bellis praecipuis quae Domini auxilio peracta sunt.

Sanctae Scripturae Veteris Testamenti, Legis scilicet et Prophetarum mirabilium ordinem in duobus his libellis historica expositione summatim posui. Quibus si quid alicujus forte melioris ingenii sagax investigatio addiderit, adhuc me non recuso discipulum fieri. Praecipua vero bella tantum auxilio Domini peracta, quae textui divinae Scripturae inserta sunt, in his idcirco omisimus, quoniam etsi propter de coelo auxilium admiratione digna sunt, et figurali ratione contineant multa mysteria; tamen in rerum gestarum intellectibus nihil relinquunt incerti. Scimus quod Amalech, orante Moyse, Jesus filius Nun superabat (Exod. XVII, 11-13); et Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, procerae altitudinis viros populus Israel interficiebat (Num. XXI, 24, 33, et XXII, 5). Balach filium Sephor regem Madian, cum Balaam illo praecipuo astrologo, Phinees filius Eleazar cum exercitu occidit. Et Jesus Bennun unum et triginta reges Chananitidis, multis conflictibus prostravit (Josue XII, 7). Gedeon filius Joas in trecentis viris innumera Madianitarum millia per tubas et lucernas occidit (Judic. VII, 19-23). Jephte Galaadites populum de Gentium potestate belli jure liberavit (Id. XI, 32). Samson ille fortissimus Hebraeorum, leonem sibi occurrentem nihil habenti in manibus, confregit; de cujus postea ore et capite favum mellis accepit et comedit (Judic. XIV, 6, 8), trecentasque vulpes capiens igneque succensas in Philistinorum segetes dimisit (Id., XV, 4, 5). De quibus ille mille viros impetu uno asini mandibula solus mortificavit (Id. 15), et undique sedentibus circa civitatem, in qua dormitaverat, Philistaeis, ambas portae fores cum ostiis et superliminaribus et seris et vectibus pariter comprehendens, in vertice montis qui respicit Bersabee, dereliquit (Id. XVI, 3). Tribum quoque Benjamin propter commissum piaculum totam, exceptis sexcentis viris, omnis filiorum Israel populus post tria bella delevit (Id. XIX, XX). Jonathas filius Saül et armiger suus stationem Philistinorum percussit (I Reg. XIV, 13). David filius Jesse adhuc puer et pastor ovium, ursi et leonis interfecti de ore praedam eripuit, et Goliath Philistaeum de fundibula lapide prostravit (Id. XVII, 34, 49). Qui postea patientiae virtute Saül bis deprehenso inimico suo pepercit (Id. XXIV, 8; XXVI, 10, 11). Et rex postmodum factus, tribus gravissimis praeliis prostrata Philistinorum agmina tributaria fecit (II Reg. V, 20; et VIII, 1). David solus octingentos interfecit impetu uno (Id. XXIII, 8). Abisai filius Sarviae levavit hastam suam contra trecentos, et interfecit eos (Ibid., 18). Tres robustissimi ruperunt agmina Philistinorum, ut potum darent regi David de cisterna Bethlehem, quae in medio hostium erat (Ibid., 16). Banaias filius Joiadae interfecit duos leones in Moab, et leonem in cisterna in diebus nivis (Ibid., 20, 21). Ipse quoque virgam tenens manu, Aegyptium spectaculo dignum hastam habentem, occidit. Bellum quoque robustorum in Gabaam exercitui David cessit in prosperum (II Reg. XXI, 15, sqq.). Praeter haec maxima regis David adversus in circuitu regiones bella, prospere Domini auxilio favente, seu per semetipsum, seu per exercitum saepe peracta sunt. Bellum vero civile in saltu Ephraim in ipso Israel, in testamentum David restituit Samariae regnum (Id. XVIII, 6, 7). Contra Syros et reges Damasci, nunc huc, nunc illuc, alterno proventu vergentia certamina multa fuerunt. Haec omnia propter de coelo auxilia mirabiliter gesta, provenerunt. Sed illi operi nostro conveniens additamentum conferre non possunt; quoniam nihil in quotidianam rerum administrationem inusitatum ostendunt, dum per hominum et ipsorum etiam Angelorum dispensationes et fortitudines effecta fiunt. In Machabaeorum libris, etsi aliquid mirabilium numero inserendum conveniens fuisse ordini inveniatur, de hoc tamen nulla cura fatigabimur: quia tantum agere proposuimus, ut de divini canonis mirabilibus exiguam, quamvis ingenioli nostri modulum excedentem historicam expositionem ex parte aliqua tangeremus. Ideo et praesens libellus in hoc loco finem suum contingat, ut tertius de Novo Testamento ab Evangelii initio, Joanne videlicet et Domino primordium sumat.