CAPUT IV. De sole et luna stantibus ad imperium Josue.

Post hoc quoque Chananaeorum quinque regibus in unum congregatis ut pugnarent adversus filios Israel, cum ex adverso miscerentur cohortes, et victoria in Dei populi partem concederet, Jesus filius Nun princeps populi Israel soli in medio die praecepit ut ne se moveret, et lunae ubi fuerat staret, donec se Dei populus de inimicis vindicaret, quod et factum est. Nam sol duos dies in uno conclusit, et luna diei spatio non occurrit. In qua jussione non humani imperii auctoritate luminaria requiescunt, sed Domini imperantis ut starent, jussui obediunt. Nihil enim propter jubentis hominis verbum Dei creaturae faciunt, sed quod Dominus servi sui orationi obediens praecepit, hoc efficiunt. Sic enim perscribitur: Sol stetit contra Gabaon, et luna ad vallem Hailon, obediente Domino voci hominis (Josue X, 12-14). Ex quo intelligitur Deum servorum suorum precibus obedire, et ad eorum necessitatem creaturas suas opportune gubernare. Haec luminarium mora nihil novum in natura commisit, etsi in ministerio aliquid varium ostendit. Sed et illa varietas nihil in anni cursu et reliquorum dierum commovit, dum pariter sol et luna unumquodque in suo ordine requievit. Si enim unum luminare curreret, dum alterum interim requiesceret, dierum et mensium et annorum assuetum cursum conturbaret. Dum autem utrumque moram hanc habuit, quasi post consuetum diem in occasus sui limitem perrexit. Non enim quod ad belli illuminationem luna tunc in praesentia solis proficeret, stare imperatur; sed ne quid in congruo luminarium meatu per unius quietem et alterius cursum destrueretur. Sed quoniam et maris cursum lunari convenientem esse in omnibus evidenter monstravimus, et illum tunc requievisse, etsi Scripturae vocibus reticetur, nonne ipse illarum rerum pronuntiat observabilis commeatus? Luna vero non tantum in hac statione requieverit, sed et incrementi vel decrementi sui interim consuetudinem agere non potuit. Si enim dum stetit luna, licet stans, sua incrementa vel decrementa ageret; illud incrementum lunare ultra solis cursum in cyclorum rationibus aliquid turbaret. Dum vero nihil in circuli in se revertentis cursu dies illa solito longior praebuit, tunc manifestum est, quod in illa superveniente vespera, unius diei incrementum luna, sicut quotidie solet, gessit. Ut enim hoc manifestis approbationibus pateat, cyclorum etiam ab initio conditi orbis recursus in se breviter digeremus, quos semper post quingentos triginta duos annos, sole ut in principio, et luna per omnia convenientibus, nullis subvenientibus impedimentis, in id unde coeperant, redire ostendemus. Quinto namque cyclo a mundi principio, anno centesimo quarto decimo, generale totius mundi diluvium sub Noe venit, qui post diluvium quadringentesimo decimo octavo anno defecit: et inde alius incipiens, id est, sextus, in octavo aetatis Abrahae anno finitur. Et nono ejus anno septimus incipiens, trigesimo quinto anno egressionis filiorum Israel de Aegypto, quinquennio ante mortem Moysi concluditur. Post quem octavus, in quo est illud signum in sole et luna factum, trigesimo sexto anno egressionis Israel de Aegypto incipiens, in trigesimum primum annum Asae regis Juda incidit. Cujus trigesimo secundo anno nonus exordium capiens, in quo et aliud signum in sole, Ezechiae regis tempore, de quo paulo post dicemus, factum legitur, centesimo octavo anno post templi restaurationem, quae sub Dario facta est, sui cursus spatium consummavit: donec decimus inde oriens nonagesimo secundo anno post passionem Salvatoris, Alia et Sparsa consulibus, peractis cursibus consummatur. Post quem undecimus a consulatu Paterni et Torquati ad nostra usque tempora decurrens, extremo anno Hiberniensium moriente Manichaeo inter caeteros sapientes, peragitur. Et duodecimus nunc tertium annum agens ad futurorum scientiam se praestans, a nobis qualem finem sit habiturus ignoratur: quorum unusquisque uniformi statu, peractis quingentis triginta duobus annis in semetipsum, id est, in sequentis initium revolvitur, completis videlicet in unoquoque solaribus octovicenis nonodecies, et in lunaribus decemnovenalibus vicies octies circulis. Post quos et in lunari supputatione per communes duodecim et embolismos septem, per ogdoadem et hendecadem et incrementum lunare, quod computatores saltum nominant; et solari per quadrantes et bissextos diligenter dinumeratos, demum duobus luminaribus totidem dies habentibus, et per cursus sui omnes lineas concordi ratione convenientibus, veluti primus conditi orbis annus innovatur. Dum ergo hi circulorum totales recursus in se congrue, et post illos cyclos quibus in sole et luna morae vel reditus signa, quomodo sub Jesu vel Ezechia factum legitur, apparuisse describitur, sine ulla varietate redeunt; manifeste intelligitur, quod non mora illa aut reversio aliquid in luminarium et temporum assueto cursu praepeditum vel insolitum reliquerunt; sed quasi per diem omnem in occasus sui, ut supra dixi, limitem currunt, postquam illius solito longioris diei spatium peregerunt. Per quod videtur quod nihil ad sequentis noctis longitudinem temporis illa dies longa contulerit, cujus princeps pariter in die cum sole diei praeposito luna requievit.