CAPUT V. De Gedeone et duobus signis.

Itaque purgata funestis habitatoribus Chananitidis regione, in Dei populi deditionem ipsa a Domino terra tribuitur. Qui postmodum pacis otio resolutus, in idolorum terrae illius ut reliquarum in circuitu nationum cultum pervagatur. Propter quod gentibus saepe, quarum idola ipse colebat, potestate a Domino concessa, mancipium servire tribuitur. Sed captivitatum et servitutum laboribus durissimis afflictus, frequenter a Deo per poenitentiam veniam precabatur: ad cujus liberationem, poenitentium lacrymis sedatus ille, judices suscitabat, qui de servitutis jugo plebem eruentes, nequaquam potentiae dominio, sed arbitrorum jure praefiebant (Judic. II, III, IV). Quorum temporibus dum Madianitis serviret populus, Gedeoni filio Joas coelestis nuntius apparuit, illumque destructo idololatriae ritu, de plebis suae liberatione commonuit. In cujus conspectu dum Gedeon oblationem componeret, desuper carnis jus fundens, coelestis ignis holocaustum absumpsit. Et iterum postulanti signum siccitas in omni terra, et ros in solo vellere; et rursum siccitas in solo vellere, et ros in omni terra fuit (Id. VI). Sed haec quamvis sociantur numero mirabilium, nihil tamen velut novum ostendere videntur in ministratione rerum. Quoniam et coelestis ignis res terrenas, ut saepe diximus et dicemus, frequenter devorat; et alternatim in mundo per partes nimbus rorat. Sed tamen multa talia de mirabilibus Scripturarum subveniunt, quae etsi in rebus gestis diligentem explanationem non exigunt, figurarum tamen praesignatione in rerum spiritualium intelligentia referta sunt. Sed quoniam in opere isto rerum tantummodo gestarum intellectum prosequi disponimus, hoc licet memoriae causa statim historialiter numero mirabilium inseremus. Quae etiamsi saepe fortuito casu Dei voluntate in rebus proveniunt, terribilius tamen et celerius et certius et mirabilius in signi alicujus ostensione per Domini imperium gubernata et ostensa sunt. Unde cum historialiter in holocausti hac concrematione, non terrestri igne, sed coelesti flamma hoc ostendebatur, quod futurum tunc bellum, non humanis viribus, sed coelesti auxilio proficeret; et ros prius demonstrabat in solo vellere ostensus, quod divina miseratio, quae tunc in Israel fragili et molli populo fuerat, ignitas gentium iras, sicut aqua ignem, possit exstinguere.