|
Iterum cum Philistaeis serviret Israelitica plebs, Manue filii
Saruch de tribu Dan sterili uxori primo, deinde ipsi Manue Dei
angelus prophetali habitu apparuit; eosque de filio qui illis esset
nasciturus, qualiter foret educandus edocuit, quatenus ne unquam
novacula caput ipsius transiret, et siceram et vinum et omne quod
inebriare potest, non biberet. Cui cum Manue nesciens esse angelum,
prandium voluisset praebere, angelus inquit, De cibis tuis non
comedam; sed Domino, si vis, holocaustum compone. Quod cum Manue
illo praecipiente composuit, cum igne holocausti coram eis statim
angelus in coelum ascendit (Judic. XIII). Et hic terrestris
holocausti ignis de terra in coelum ascendens demonstraverat, quod per
nascituri hominis fortitudinem Deus populi liberationem praeparaverat.
Natus igitur Samson, juxtaque imperium Domini nutritus, maximam
fortitudinem in septem sui capitis crinibus habuit. Quod pro certo
probatum est, dum eisdem nudatus aliquando etiam virtutem amisit. Nam
cum Dalilam in valle Sorecti mulierem de regione Philistinorum
alienigenam adamaret, et illa pecuniam a Philistinis principibus,
quibus Samson multa mala fecerat, proditionis ejus mercedem
accepisset, ipse poscenti fortitudinis suae mysterium in capillorum
suorum conservatione fieri indicavit. Et illa dormientis in sinu suo,
vocato rasore, caput totondit. Perductusque Samson a Philistaeis,
oculis orbatus, molam manu vertebat, donec capilli illius ad priorem
longitudinem creverunt. Deinde Philistaeis epulantibus, ut inter
epulas Samson illuderetur, adducitur; et ipse puero regenti gressus
dixerat, ut se ad duas columnas perduceret, quibus tota domus
imminebat, quatenus super veluti illas lassus reclinaretur. Quibus
ambabus utraque manu apprehensis, invocato in auxilium Deo, totam
domum concussit. Quae cito corruens, tria Philistinorum millia
pariter cum ipso Samsone prostravit (Id. XVI). Sed naturas
investigantibus, quaestionem non minimam incutit, quomodo totum
sensibile corpus in insensibili capillo motum fortitudinis habuit;
cujus damnum doloris sensum nequaquam intulit, cum illum tonsor a
reliquo corpore ferramenti aculeo divisit. De Samsone ergo,
priusquam nasceretur, a Domino praecipitur, ut capillus illius
nunquam ferri acumine vel alicujus aculei tonderetur (Id. XIII,
5). Quamdiu igitur in mandati divini custodia permanserat,
Spiritus sancti munere maximam fortitudinem habebat. Unde cum
muliebri persuasione praecepti dominici transgressionem adinvenit;
etiam spirituale fortitudinis donum, quod habuerat, statim recessit.
Non quia in insensibili capillo ossium, et carnis, et sanguinis, qui
nihil ex his habet, virtus inerat: sed mandati dominici observatio
donum fortitudinis observabat. Sed fortasse aliquis dicet: Quare ego
cum capillis iterum fortitudo illius succrevit, si non in capillis
etiam prius robur habuit? Attamen etiam hac vice, non tam in longo
capillo amissam virtutem recuperabat, quam donum spirituale, quod
negligens amisit, afflictus poenitentia crescentibus capillis paulatim
impetrabat; praesertim cum in hujus mandati transgressione ex parte
licet aliqua excusabatur, quamvis suae virtutis Dalilae petenti
mysterium dicere non negavit, non tamen se impetrante, vel
concedente, vel consentiente tondetur. Unde afflictus postea a Deo
impetravit facilius, quod non sponte, sed dormiens seductus amiserat.
|
|