CAPUT VII. De arca Domini in terra Philistiim.

Inde post non parvum temporis, filiis Israel mandatorum transgressione Deum offendentibus, incitata Philistinorum agmina ad bellandum contra eos conveniunt. Et filii Israel de se nihil confidentes, arcam testamenti Domini in exercitu suo in pugnam contra adversarios conducunt. Sed Legis transgressores nequaquam Legis arca tuetur, victo potius et deleto ex parte populo, ab alienigenis ipsa capitur. Qui victoriae munere laetantes, in terram suam eamdem captam perducunt, et veluti triumphi hujus auctorem, juxta Dagon deum suum, arcam Dei Israel in templo statuerunt. Sed primo die Dagon coram arca prostratus repertus, iterum in loco suo restituitur. Crastino vero fracti ad limen in centum partes, capite et manibus, spina dorsi ejus truncata reperitur: quod fugientem idololatriae, in adventu dominicae legis, cultum monstrabat. Qui enim fugiunt, persequenti dorsum dant. Praeterea quoque tota Philistaea foeda admodum plaga percutitur: nam et extales eorum foras prominebant, et ingens soricum et insolens copia per totam provinciam diffundebatur (I Reg. IV, V). Convenienter quippe Dominus illis utramque poenam praestaverat, qualem rerum ipsarum conveniens ratio exigebat: quatenus qui misera animalia divino cultu venerabantur, per miserrima animalia in adventu dominicae legis castigarentur; et qui tabernaculi Domini interiora, id est, arcam extra limites suos protraxere, hi interiorum suorum foras prominentium foeda affligerentur clade. Quapropter quando plaustro novo impositam duabus fetis vaccis vehendam, quae jugum antea non portaverant, teneris domi vitulis mugientibus, ad fines suos redire arcam permiserunt, quinque mures et totidem anulos aureos indices plagarum suarum, quatenus ne eam vacuam remitterent, juxta eam in capsella posuerunt (Id. VI, 10, 11). Sed in his multiplex figurarum intelligentia latet, quae proprii operis industria, et temporis otio indiget.