CAPUT VIII. De coeli fragore quo territi sunt Allophyli.

Iterum quoque infinita Philistinorum agmina, quasi arena maris innumerabilia, per plana se terrae Israel effuderunt, quae Dominus Samuele orante a facie filiorum Israel ingenti coeli fragore perterrebat (Id. VII, 10): quatenus per hoc et Israel non propria virtute vicisse intelligerent; et hostes Dei protectionem, et auxilium erga hunc populum esse scirent.