|
Octaviani Augusti Caesaris quadragesimo primo anno, Zacharias
sacerdos de vice Abia, cum in ordine suo holocaustum in templo
offerebat, angelus Gabriel unus de illorum numero, qui stant in
conspectu Domini, celeri nuntio ipsi responsa deferebat: quibus
subnectens, Uxor, inquit, tua hucusque sterilis Elizabeth,
grandaeva satis, concipiet, filiumque Joannem nomine, Altissimi
prophetam et praecursorem tibi pariet. Sed incredula mente sacerdos,
parum his dictis animo fidem accommodans, Quomodo, respondit, hoc
fieri poterit; cum ego sim satis senex, et uxor mea isto officio in
juventute privata, in diebus suis provecta aetate processerit?
Attamen angelus in ista nequaquam excusatione repulsus, non causa
perfidiae illatum munus retraxit, sed quo a Domino quod dicebatur
impleretur, convenienti oris sui vindictae subjectum mutum sacerdotem
dereliquit: donec nascente postmodum puero, ligatae linguae vinculum
solutum est, cui nomen filii scribere tentans, Joannes, dixit, est
nomen ejus (Luc. I, 5-27, 57-64). Conveniente autem
dispensatione factum est, ut Joannes qui postea hominibus victu et
vestitu et loco exempla poenitentiae praeberet, et poenitentiam
praedicans, etiam conceptionis ejus tempore pater poenitentiae modum ab
angelo sibi impositum, donec ille nasceretur, sustineret. Aliter
quoque congrue hoc signum evenerat, uti dum qui regnum coelorum
praedicaret nasciturus conciperetur, antiquae Legis et Prophetarum
praedicator sacerdos silentio damnaretur: quoniam Lex et Prophetae
usque ad Joannem fuerunt (Matth. XI, 13), ex eo autem regnum
Dei evangelizatur. Qui conceptus adhuc in matris utero manens,
priusquam nasceretur, cum Mariae matris Domini introitum in domum ubi
fuerat sensit, spirituali famine per os matris de nascituro ex ea
Christo Domino prophetavit (Luc. I, 41). Dum enim Moysi
spiritus in septuaginta duos consiliarios distribuitur (Num. XI,
25), quid mirum si pueri adhuc in utero manentis spiritus per matrem
loqueretur?
|
|