|
Licet in hac ostensione (Matth. XVII, 2, sqq.). Domini
facies solari splendore fulserit, non tamen ipsa caro splenduit, sed
divinitas latens in corpore, luminis sui portiunculam conspiciendam
foris videntibus, quantum poterant, concessit. Unde ergo vestimenta
candorem nivis habuerunt, dum neque de carne, neque de divinitate
erant? Nisi forte ut per carnem divinitas foris illuxit, sic et caro
illuminata de divinitate, per vestimenta radiavit. Moyses autem et
Elias specialiter ad talem ostensionem, vel ut Legis et Prophetiae
principes ad finem conducuntur, vel ideo ut Moysi cornuta facies, in
quam non poterant filii Israel intendere (Exod. XXXIV, 35;
II Cor. III, 13), et Elias curru igneo raptus (IV Reg.
II, 11), comparato Christo obscurarentur. Et cum isti
quadraginta dies jejunasse Scripturae vocibus memorantur; de Jesu
tantum Domino his praesentibus, Patris se illis pronuntiantis
testimonium. Sed dum Elias manens adhuc in corpore vel ad talem
conductionem venerat, quid de Moyse dicendum est? utrum in corpore
iterum ad hanc ostensionem aderat; an ex aere simulatum, sicut Samuel
visus est, habitum fingebat? Et si suo corpore indutus venit, si hac
vice resurrectionem suam, quae caeteris nonnisi in novissimo est
futura, complevit? De qua quaestione auctores una eademque sententia
prolata non differenter dicunt, quod dum Dominus cum tribus discipulis
suis, et Elias, non cum imaginatis sed veris corporibus convenisse
non dubitantur, et ipse Moyses in suo vero corpore de sepulcro
resumpto videtur. Sed si Dominus Jesus, primogenitus mortuorum
recte creditur (Apoc. I, 5), Moysi iterum post hanc visionem
corpus sepulturae commendatur, ut ipsum in novissimo die, quando
resurgent mortui, assumere possit .
|
|