CAPUT XIV. De corporibus sanctorum venientibus de monumentis suis post resurrectionem Domini.

Sancti venerunt de monumentis suis post resurrectionem Domini (Matth. XXVII, 52, 53): sed rursum in monumenta, quomodo et de Moyse memini, redintrarunt; ubi resurrectionem omnium novissimam exspectant, ut Apostolus ait: Hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt, non acceperunt repromissionem a Deo pro nobis melius aliquid providente, uti ne sine nobis consummarentur (Hebr. XI, 39, 40). Si igitur isti et Moyses bis resurgere, in hac ostensione utique, et in novissima cunctorum resurrectione, credendi sunt, dum semel mortem sibi inditam Adae delicto gustaverunt? Sed hoc absit a catholica fide ut semel morientem bis credat quis resurgere. Nisi forte bis mori Moysen et istos aliquis dicat. Sed nusquam de his scribitur, qui sic apparuerunt, resurrexisse; sed aut vivere, aut apparuisse, vel de sepulcris exisse. Nomen autem resurrectionis in iis, qui post mortem in vita hac conversati sunt, aut in Domini solius, aut in futura omnium resurrectione ponitur. Talis autem apparitio istorum, nec ad vitam humanam, neque ad resurrectionem futuram pertinet; sed ad confirmationem dominicae resurrectionis, et ad credulitatem resurrectionis animarum ex inferis, talis apparitio animos movet. Sicut in resuscitatis mortuis similitudo tantum, non mors continua fieri cernitur; ita et in his similitudo resurrectionis, non ipsa resurrectio ostendebatur. De continua enim morte nullus ad vitam indeciduam, nisi Dominus, usque ad novissimum diem revertitur; et a vera resurrectione nunquam in mortem iterum aliquis retrudetur.