CAPUT II. De Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, et nativitate ex Maria Virgine.

Interea nuntius ad sponsam Joseph Mariam virginem de stirpe David talia dicta detulit, cui sine viri cognitione parturire filium Spiritus sancti munere praedixit: Hic, inquiens, natus, quem omnium spondent oracula Prophetarum, magnus erit in conspectu Domini, et in aeternum ore cunctorum credentium filius vocabitur Altissimi. Huic enim praecepto munere patris sui David sedem donavit, et regni domus Jacob absque fine imperium, sine succedente haerede, in sempiternum tenebit. Quibus verbis ovans virgo accommodata fide, sine ullo incredulitatis aut inobedientiae objectu consensit (Luc. I, 26-38). Sed mentem Joseph conjugis tumentem uterum videntis, quam ipse nunquam cognoverat, ista res sollicitam reddidit. Quem tamen ne hac cogitatione fatigaretur, idem angelus de concepto puero et nascituro, et accipienda virgine commonuit (Matth. I, 19-24). Quae virgo postmodum instante tempore filium, quem sine viri semine, et carnalis oblectamento voluptatis concepit, sine damno suae virginitatis peperit. In qua re, quamvis praeter cunctorum hominum conceptionis consuetudinem, absque viri semine factum opus ostenditur, non tamen extra naturam de muliebri utero sumpta substantia carnis nascebatur. Ex natura naturaliter naturam suscepit, qui cooperante Spiritu sancto ex materna, quamvis sola carne, veram carnis substantiam humanae, exceptis vitiorum passionibus, integram contulit. Quam rem ne sine exemplo naturae alicujus, velut novam in Dei creaturis dimittamus, multa animantia absque parentum coitu progigni comprobamus. Qualiter apes sine patribus fotu materni corporis tantummodo crescunt, et omnia illius modi volatilia fetus suos taliter concipiunt. Sed et multae aves absque maribus ova gignere possunt. Et talem conceptum in multis piscium generibus esse physiologi aiunt. In sola quoque carne sine patre vermis nascitur, cui se Dominus hac de causa similem dicere per prophetam non dedignatur (Psal. XXI, 7). Quod ergo in multis rebus consueto more Dominus operatur, quid, naturae contrarium dicendum est, si quando ipse voluit, ut in virginali utero Spiritus sancti dispensatione filius sine viri coitu nasceretur.