|
Quo nascente in Bethlehem civitate David, pastores custodiae gregum
destinati, ab Angelis imbuuntur, quod coeli rex in terra cum
hominibus ex homine carnem nascendi lege assumere tunc dignaretur. Et
deinde cum huic nuntio conveniens audientibus pastoribus carmen
concinunt, ad coelum rursum conscendentes Angeli redeunt (Luc.
II, 8-15). Et in hoc conveniens ab Angelis peractus ordo
conspicitur, ut prius pastoribus natus Agnus et gregibus Pastor
nuntiaretur. In his duobus pueris Joanne et Jesu, praecursore et
Domino, non sine historica ratione nativitatis ordo intenditur, quod
de anu unus, alter de virgine puella generatur. Christi enim
praecursor per omnia Joannes idcirco de vetula matre nasci debuit, dum
ipse Veteris Legis finis quasi novissimus filius fuit. Christus vero
de puella virgine corpus assumpsit. Ipse enim est Novi Testamenti
principium, filiorumque, qui ex Nova Lege nascerentur, exordium
exstitit. Igitur quadragesimo secundo anno Octaviani Augusti
Caesaris, temporibus Herodis regis Judaeorum, ablata ex Judaeis
omni dominandi potestate, in oppido Judaeae Bethlehem, de David
stirpe, ex virgine Maria Jesus Christus Dominus nascitur. Quod
competenter evenerat, ut cum regum et pontificum ex Jacob stirpe
descendentium successio consumpta fuerat, qui in aeternum rex est et
pontifex, tunc nasceretur.
|
|