CAPUT IV. De Magis ab Oriente et stella duce.

Nascente ergo illo puero, quem Israelitarum et Gentium Prophetae utriusque populi salvatorem fore praedixerant, Magi de terra Hevilath ducti stella, ad eum cum muneribus longo admodum itinere venerant. Qui oblatis muneribus, et adorato per tempus puero, reversi sunt; non eadem tamen via qua venerunt, sed per aliam ad patriae loca remeare moniti divino famine curabant (Matth. II, 1-12). De hac autem stella, quod ab Jerusalem pergentibus Magis usque ad Bethlehem dux itineris fuit, Evangelii dicta exponunt. Caeterum vero qui de terra sua usque Jerusalem hanc ducem sui itineris habuisse Magos existimant, ex evangelica auctoritate firmare non possunt: quoniam Magi in terra sua cum essent, excellentem sideribus stellam videntes, Dei esse et regis, qui juxta prophetias tam ipsorum quam ecclesiasticas (Num. XXIV, 17), ex Israel nasceretur, seu ex propria eorum scientia, seu angelica admonitione intelligentes, ad terram Israel venerunt; et ad Jerosolymam, ubi totius provinciae principatus fuerat, venientes, de rege nato et pariter Deo perquirunt. Unde inventis Israelitarum oraculis vatum de eodem nato, ubi nascendi locum acciperet (Micheae V, 2), monente subdolo sermone rege, alacres pergunt. Egressique urbem, mox ducem itineris ad Christum stellam sequentes deveniunt. De ista vero stella, utrum stella simpliciter, an angelus, an Spiritus sanctus accipiatur, etsi catholico sensui nihil repugnat, cum de singulis disputatum fuerit, arbitris majoribus eligendi liberam voluntatem ingenioli nostri mensura concedet. Si enim simpliciter stellam accipiendam esse quis maluerit, a caeteris stellis in hoc ducatu quomodo deviavit? Quarum natura ab initio condita, in firmamento coeli constituta fuisse dignoscitur, sicut libri Geneseos auctoritate manifestatur (Gen. I, 17). Si ergo in firmamento coeli maneret, inter Bethlehem et Jerusalem dux fieri ambulantibus qualiter posset? Et si per aera, sagittae more, quamvis paulo lentiore cursu propter sequentes pervolaret, assuctum in firmamento locum et cursum interim desereret. Quod nec majoribus quidem luminaribus accidisse Scripturae describunt, cum in signis aut steterunt, aut reversa sunt. Nisi forte aereus ille ignis, qui tale ministerium accepit, propter similitudinem, sicut in multis diximus, stellae vocabulum accepit. Aut si angelus habitu stellae hoc ministerium fecit, quid repugnat, dum se Angeli quando se hominibus ostendunt, in multos transformant habitus? Quomodo et Moysi in Oreb de rubo angelus ignita facie loquebatur (Exod. III, 2), et velut miles armatus Josue filio Nun extra castra in Galgalis ostenditur (Josue V, 13). In currum et equos igneos in ascensione Eliae Angeli finguntur (IV Reg. II, 11). Et quando Elisaeus pueri sui oculos aperuit, in eisdem habitudinibus Angeli manifestantur (Id. VI, 17). In forma hospitum Abrahae et Loth conspectibus se praebuerunt (Gen. XVIII, 2; XIX, 1): et Manue et uxor ejus prophetali habitu loquentem ad eos angelum viderunt (Judic. XIII, 9). Nimirum eorum et ista vice angelus dux Magorum efficitur, qui astrologis in stellae similitudinem et clarissimi sideris fulgorem transformatur. Licet enim in imagine rerum, quae Joanni in Apocalypsi sua per visionem dicuntur, huic tamen intellectui non contra facit, Stellae septem, Ecclesiarum septem Angeli sunt (Apoc. I, 20). Unde quamvis in spiritu, dum tamen stellae Angeli dicuntur, quid repugnat, si etiam in hoc loco stella angelus dictus esse sentiatur? Vel certe si neque angelus, neque stella firmamenti, neque alius quispiam ignis haec stella fuisse dignoscitur; Spiritus ergo sanctus stella haec fieri concedatur. Qui sicut postmodum corporali specie columbae descendit super Jesum Dominum in Jordane (Matth. III, 16; Luc. III, 22); sic Gentes adoratrices, stellae specie duxit ad cunabula Domini nascentis in carne. De quo per parabolam Balaam astrologus loquebatur, Orietur stella ex Jacob (Num. XXIV, 17), rutilum scilicet lumen spiritualis gratiae Christi, qua nox infidelitatis Gentium illuminatur. Sicut ergo in igne super Apostolos postea in coenaculo Sion descendit (Act. II, 3), ita in specie stellae Magos ad Dominum Spiritus sanctus deduxit.