CAPUT V. De baptismate Christi.

Hic igitur puer scientia praeibat aetatem, donec trigesimum annum agens ad Jordanem venit, et ab Joanne, de quo supra diximus, Zachariae filio, qui tunc populum in eum crediturum qui venturus erat, baptizabat, et ipse baptismum Agnus ante suscepit, et confitendum unda Jordanis lavavit. In specie columbae Spiritus sanctus super eum descendit, et Patrem de coelis loquentem de se audivit, Hic est Filius meus dilectus, in quo sibi anima mea complacuit. Cum his signis coelum apertum vidit, et ita baptizatus de fluminis lavacro ascendit (Luc. III, 21, 22). Ad baptismum vero Dominus Jesus exivit, non quod baptismi sacramento et lavacro egeret, qui proprii aut originalis peccati nullam culpam haberet; sed ut aquas, quibus quamvis in delicto Adae Deus non maledixerat, terrae qua continebantur maledicto infectas purgaret. Et ne quisquam Baptismi sacramentum negligeret, dum qui sine peccato fuerat, baptismi aquas inivit. Et ne quisquam ab inferiore baptizari parvi penderet, dum Dominus a servo suo mergi undis baptismi appeteret. Et quatenus adhuc a diabolo, se, donec tentatio perficeretur, occultaret, qui illum velut lavacro indigentem, inter pollutos peccaminibus ablui aquis conspiceret. Spiritum vero sanctum super se in baptismo descendentem vidit, et vocem Patris de coelo se confitentem Filium suum audivit, et coelum coram se apertum conspexit. Non quod ante baptismum suum haec omnia Dei Filius non haberet, sed ut Baptismi sacramentum quid valeat ostenderet. Non enim tunc Spiritum ille coepit accipere, qui eamdem cum Spiritu sancto substantiam creditur habere. Nec tunc illum Pater Filium suum primitus professus est esse, cui dixit, Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3): ante videlicet omnem angelicam creaturam, quae Luciferi appellationem per Scripturas saepe tenet. Neque tunc illi aperiri coeperat thalamus coelorum, qui ait, Coelum mihi sedes, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Sed idcirco haec omnia sancta Trinitas in baptismo Domini congessit, ut sciret unusquisque nostrum, quid muneris in sacri Baptismatis mysterio suscipit. Tunc enim Spiritum sanctum quisque peccatorum sordibus ablutus accipit, et a Deo Patre profiteri filius adoptionis gratia incipit, et tunc sibi regni coelorum januam aperiri, et civem coelestis patriae Angelorum sanctorum consors intelligi. Quamvis vero corporali specie Spiritus sanctus super Dominum descendere dicitur, non tamen de avibus sumpsisse columbam, sed ex aere, minime dubitatur. Nequaquam enim ex avibus Spiritum sanctum necesse fuit corpus assumere, dum aves sibi connexae statutam in nullo transgressae sunt legem naturae: sed si in aliquo transgrederentur, in hoc tantum meriti non haberent, utpote nec aeterna, nec rationabilis creatura, ut a Spiritu assumptione carnis a delicti vindicta solveretur. Sed quod Filii persona corpore carnis humanae induebatur, conveniens erat ut Spiritus sancti persona per corporalem speciem super eum descenderet, et Patris vox corporalis de nube per aerem corporis auribus audiretur. Praeterea quoque idcirco in nube et columbae imagine Pater et Spiritus sanctus ad baptismum veniunt, quoniam aquaticae naturae res illae aliquid habuerunt. Dum enim in terra Filius ad baptismi mysterium aquae creaturam elegisset, necesse fuit ut et Pater per aquaticam nubem intonaret, et Spiritus sanctus illud corpus, quod de aqua in principio factum est (Gen. I, 20), ex illa nube acceptum simularet, ut sic tota Trinitas eamdem voluntatem, sicut habet, ostenderet.