CAPUT VI. De Christi tentatione et jejunio.

Cum ergo de aqua Dominus Jesus baptizatus, confestim ascendit, ut diabolo daret occasionem tentandi, avia deserti petivit, ubi et quadraginta dies, et totidem noctes nullo humani pastus suffragio fultus jejunavit. Ibique per tria tentatus, in quibus primus homo seductus est, tentantem satanam tribus responsionibus vicit (Matth. IV, 1-11). In diaboli tribus propositionibus tota iniquitas: in Christi vero tribus responsionibus, quibus diabolus repugnatur, tota justitia fuit Cum inimicus damnatur et vincitur, et humano generi libertas et redemptio praeparatur. In hoc namque satanas dum se supra auctorem elevare voluit, qui sub eo illuc usque fuerat, id est, homo per Domini victoris auxilium ultra ipsum excrevit. Et dum illum qui ab omni impedimento liber fuerat, alligare tentabat, interim vinctus ille, quem ipse tenebat in carcere, quibus tenebatur vincula deponit. Et dum contra se fortiorem repugnare nititur, interim ipse qui erat infirmior, adversus eum roboratur. Et eum qui huc usque de coelo tantum in terram ejectus fuerat, terrore etiam de terra ad inferna eum migrare Dominus jubebat. Quadraginta dierum inediam Domini incarnatio sustinere sine vitae periculo poterat: quoniam sermo dominicus, qui Moysen per aera quadraginta diebus bis renovaverat, hic Christi artus et nervos intus irrigabat. Quare igitur consummatis quadraginta diebus et quadraginta noctibus esurire Dominus Jesus describitur, cum Moyses et Elias tanti temporis per jejunium famem pati non memorantur (Exod. XXIV, 18, et XXXIV, 28; III Reg. XIX, 8)? Famem vero et laborem Redemptor noster consummato tanto dierum numero sustinet, quatenus et tentatori occasionem tentandi inferret, et nosceretur quam veram humanae carnis substantiam gestaret. Unde nec extra humanum opus et in hoc jejunio aliquid egit novi, dum temporis quod prius homines jejunaverunt, spatium non excessit.