|
Devicto ergo adversario et quadraginta dierum perfecto jejunio, per
Judaeam et Galilaeam Israeliticum populum ad viam salutis vocabat,
et duodecim primarios sibi milites ex omnibus speciali electionis munere
segregabat (Matth. IV, 17, sqq.; Luc. VI,
13-16.). Et quatenus de invisae et internae substantiae,
animarum videlicet sanitate, faceret fida omnium corda, etiam in servi
potestate visibiliter nulla resistente vi languoris curata reddebat
corpora. Unde cum praedicans Evangelium regni Dei, Galilaeam
circumiret, et promiscuum vulgus varia aegritudine pressum cerneret,
quosdam oculorum praesentis defectio lucis laetitia privabat, alios
perfusa per totius corporis superficiem lepra foedaverat, nonnullos
pedum frustratos habita forma, curavit. In paralytico autem a quatuor
viris portato, tria divina opera cernuntur, dum dimittuntur ei
peccata, et praesentis aegritudinis plaga verbo tunc solvitur, et
cogitationibus more Dei omnia scrutantis respondetur (Matth. IX,
2-6; Marc. II, 3-12). Et in hoc viro ostenditur quosdam
propter animae maculas dolore grassari. Quomodo mutus loqui non
poterat, cum Verbum Dei Patris responsa ab illo postularet? Qui in
ore asinae facundiam reperit, quomodo humanam linguam, quamvis mutam,
ad verba non solidaret? Et cum justitiae lux, quae in mundum venit,
appareret, qualiter caecus non videret? Et qua potestate diabolus in
homine permaneret, ad quem ejiciendum quomodo illum peccantem de coelo
expulerat, Christus veniret? In quinque panibus et duobus piscibus
quinque millia saturantibus, continentur miratione digna tria,
scilicet materiae paucitas, et populi saturati multitudo, et
fragmentorum copia (Matth. XIV, 15, 21).
|
|