|
Dominus de terra discipulos petens, necesse habuit in undis ambulare.
Causa hujus Petri fides fuit, id est, ne si solus Christus id
egisset, veritatem carnis dubiam relinqueret. Dum autem Petrus
filius viri et mulieris hoc faceret, per imperantis Christi auxilium,
nullam de carne Virginis filii dubitationem admittit (Matth.
XIV, 26, 29). Sed quaeri potest, utrum Domini et Petri
corporum levigata natura, ut illa aqua sustineret, an aquae substantia
solidata est, ut corpora humana fulcire posset? Quamvis ergo utrumque
hoc fieret, non contra naturam, Domino praecipiente, esset, si aut
aquam solidaret, aut humanam Domini jussio carnem levigaret; ut
militantes in Scytharum oris, ut antiqui ferunt, et super aequorum
auribus proludant, natandi arte quoque imbuti, merso medio in profunda
vix subeunt. Hominibus ergo illud valentibus, quid mirum si Domino
imperante caro levigaretur? praesertim cum resurrectionis corpora in
tantum levigabuntur, ut non solum crassa aqua, sed etiam nubibus et
aere sustineantur, ut Apostolus ait, Rapiemur ad occurrendum
Christo in aera (I Thess. IV, 16). Aliter si aquae naturam
solidatam esse quisquam elegerit, quoniam aqua terrenam habet
crassitudinem, ut cum se gelu perstrinxerit, in duriorem quam terrae
ipsius soliditatem, rigeat, et multitudinem sufferre valeat, et
postea calida aura resolvat. Vel certe, si liquidas undas non
perstrinxerit natura, quae aquis inserta est, ligna quamvis grandia,
et humana, et caeterorum animalium corpora, et naves liburnicas
supernatantes sustinere consuescit. Illa soliditas Domino imperante
facta, nec mirum si etiam Petrum diffidentem non sustinet, cum
infideles Domino volente etiam terra non sustentabat, ut Dathan et
Abiron (Num. XVI, 31).
|
|