LIBER PRIMUS

DE MORIBUS ECCLESIAE CATHOLICAE


CONSPECTUS

Principio constituit Augustinus mores illos quibus in Ecclesia sancte vivitur, ad summum hominis bonum, hoc est Deum, referri oportere. Tum summo in eum amore contendendum, idque dogma esse in catholica Ecclesia utriusque Testamenti auctoritate confirmatum. Quatuor virtutes ex vario quodam amoris Dei affectu dictas ostendit. Agit de officiis charitatis erga proximum; ac refert demum exempla continentiae et morum vere christianorum, quae in Ecclesiae catholica alumnis eluxerunt.