CAPUT IX. Concentus Veteris et Novi Testamenti de praeceptis charitatis.

14. Age, nunc investigemus, vel potius attendamus, praesto enim est et facillime videtur, utrum his sententiis ex Evangelio atque Apostolo prolatis, etiam Testamenti Veteris auctoritas congruat. Quid dicam de superiore sententia, cum manifestum sit omnibus, eam de lege quae per Moysen data est, esse depromptam? Ibi enim scriptum est, Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI, 5). Quid autem illi quod ab Apostolo dictum est, comparare de Veteri Testamento possim, ne diutius quaererem ipse subjecit. Cum enim dixisset nulla tribulatione, nulla angustia, nulla persecutione, nulla necessitate inopiae corporalis, nullo periculo, nullo gladio nos a charitate Christi separari; statim subjunxit: Sicut scriptum est, Quia propter te afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Rom. VIII, 38; Psal. XLIII, 22). Haec illisolent a corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere, usque adeo nihil habent quod contradicant, ut haec miseri respondere cogantur. Sed quis non intelligat convictorum hominum aliam non esse potuisse ultimam vocem?

15. A quibus tamen quaero, utrum istam sententiam in Veteri Testamento esse negent, an non congruere sententiae apostolicae affirment? At illud primum libris docebo: in hoc autem altero tergiversantes homines, et per abrupta fugientes, aut in pacem revocabo, si voluerint respicere aliquantum, et considerare quid dictum sit; aut eos intelligentia caeterorum, qui sine cupiditate judicant, insectabor. Quid enim potest amicius quam istae sibi consonare sententiae? Nam tribulatio, angustia, persecutio, fames, nuditas, periculum, hominem in hac vita constitutum graviter afficiunt. Haec itaque omnia verba illo uno concluduntur testimonio veteris Legis, quo dictum est, Propter te afficimur. Gladius restabat, qui non aerumnosam vitam affert, sed quam invenerit adimit. Huic ergo respondet, Aestimati sumus ut oves occisionis. Charitas vero ipsa non potuit significari expressius, quam quo dictum est, Propter te. Fac ergo non in Paulo apostolo compertum istud testimonium, sed a me esse prolatum. Numquidnam tibi demonstrandum est, haeretice, nisi aut scriptum in vetere Lege non esse, aut Apostolo non convenire? Quorum si nihl dicere audes (urgeris enim cum et codex legitur, quo planum sit scriptum esse, et homines intelligunt ad id quod Apostolus dixit, nihil posse aptius convenire), cur ergo valere aliquid putas, quod Scripturas corruptas esse insimulare audes? Postremo quid responsurus es ei qui tibi dicat: Ego sic intelligo, Ego sic accipio, sic credo; nec ob aliud lego illos Libros, nisi quod ibi omnia christianae fidei concinere video. Illud potius dic, si audes et adversus me dicere cogitas, non esse credendum quod Apostoli et martyres propter Christum affecti gravibus aerumnis dicuntur, quod a persecutoribus ut oves occisionis aestimati sunt. Quod si non potes dicere, quid calumniaris in quo libro inveniam , quod me oportere credere confiteris ?